|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non singuli homines a
singulis Angelis custodiantur. Angelus enim est virtuosior quam
homo. Sed unus homo sufficit ad custodiam multorum hominum. Ergo
multo magis unus Angelus multos homines potest custodire.
2. Praeterea, inferiora reducuntur in Deum a superioribus per
media, ut Dionysius dicit. Sed cum omnes Angeli sint inaequales,
ut supra dictum est, solus unus Angelus est inter quem et homines non
est aliquis medius. Ergo unus Angelus solus est qui immediate
custodit homines.
3. Praeterea, maiores Angeli maioribus officiis deputantur. Sed
non est maius officium custodire unum hominem quam alium, cum omnes
homines natura sint pares. Cum ergo omnium Angelorum sit unus maior
alio, secundum Dionysium, videtur quod diversi homines non
custodiantur a diversis Angelis.
Sed contra est quod Hieronymus, exponens illud Matth. XVIII,
Angeli eorum in caelis, dicit, magna est dignitas animarum, ut
unaquaeque habeat, ab ortu nativitatis, in custodiam sui Angelum
delegatum.
Respondeo dicendum quod singulis hominibus singuli Angeli ad custodiam
deputantur. Cuius ratio est, quia Angelorum custodia est quaedam
executio divinae providentiae circa homines. Providentia autem Dei
aliter se habet ad homines, et ad alias corruptibiles creaturas, quia
aliter se habent ad incorruptibilitatem. Homines enim non solum sunt
incorruptibiles quantum ad communem speciem, sed etiam quantum ad
proprias formas singulorum, quae sunt animae rationales, quod de aliis
rebus corruptibilibus dici non potest. Manifestum est autem quod
providentia Dei principaliter est circa illa quae perpetuo manent,
circa ea vero quae transeunt, providentia Dei est inquantum ordinat
ipsa ad res perpetuas. Sic igitur providentia Dei comparatur ad
singulos homines, sicut comparatur ad singula genera vel species
corruptibilium rerum. Sed secundum Gregorium, diversi ordines
deputantur diversis rerum generibus; puta potestates ad arcendos
Daemones, virtutes ad miracula facienda in rebus corporeis. Et
probabile est quod diversis speciebus rerum diversi Angeli eiusdem
ordinis praeficiantur. Unde etiam rationabile est ut diversis
hominibus diversi Angeli ad custodiam deputentur.
Ad primum ergo dicendum quod alicui homini adhibetur custos
dupliciter. Uno modo, inquantum est homo singularis, et sic uni
homini debetur unus custos, et interdum plures deputantur ad custodiam
unius. Alio modo, inquantum est pars alicuius collegii, et sic toti
collegio unus homo ad custodiam praeponitur, ad quem pertinet providere
ea quae pertinent ad unum hominem in ordine ad totum collegium; sicut
sunt ea quae exterius aguntur, de quibus alii aedificantur vel
scandalizantur. Angelorum autem custodia deputatur hominibus etiam
quantum ad invisibilia et occulta, quae pertinent ad singulorum salutem
secundum seipsos. Unde singulis hominibus singuli Angeli deputantur
ad custodiam.
Ad secundum dicendum quod, sicut dictum est, Angeli primae
hierarchiae omnes quantum ad aliqua illuminantur immediate a Deo, sed
quaedam sunt de quibus illuminantur superiores tantum immediate a Deo,
quae inferioribus revelant. Et idem etiam in inferioribus ordinibus
considerandum est, nam aliquis infimus Angelus illuminatur quantum ad
quaedam ab aliquo supremo, et quantum ad aliqua ab eo qui immediate
sibi praefertur. Et sic etiam possibile est quod aliquis Angelus
immediate illuminet hominem, qui tamen habet aliquos Angelos sub se,
quos illuminat.
Ad tertium dicendum quod, quamvis homines natura sint pares, tamen
inaequalitas in eis invenitur, secundum quod ex divina providentia
quidam ordinantur ad maius, et quidam ad minus; secundum illud quod
dicitur Eccli. XXXIII, in multitudine disciplinae domini
separavit eos, ex ipsis benedixit et exaltavit, ex ipsis maledixit et
humiliavit. Et sic maius officium est custodire unum hominem quam
alium.
|
|