|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod custodire homines non
pertineat solum ad infimum ordinem Angelorum. Dicit enim
Chrysostomus quod hoc quod dicitur Matth. XVIII, Angeli eorum
in caelo etc., intelligitur non de quibuscumque Angelis, sed de
supereminentibus. Ergo supereminentes Angeli custodiunt homines.
2. Praeterea, apostolus, ad Heb. I, dicit quod Angeli sunt in
ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis, et sic
videtur quod missio Angelorum ad custodiam hominum ordinetur. Sed
quinque ordines in exterius ministerium mittuntur, ut supra dictum
est. Ergo omnes Angeli quinque ordinum custodiae hominum deputantur.
3. Praeterea, ad custodiam hominum maxime videtur esse necessarium
arcere Daemones, quod pertinet ad potestates, secundum Gregorium;
et miracula facere, quod pertinet ad virtutes. Ergo illi etiam
ordines deputantur ad custodiam, et non solum infimus.
Sed contra est quod in Psalmo custodia hominum attribuitur Angelis;
quorum ordo est infimus, secundum Dionysium.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, homini custodia
dupliciter adhibetur. Uno modo custodia particularis, secundum quod
singulis hominibus singuli Angeli ad custodiam deputantur. Et talis
custodia pertinet ad infimum ordinem Angelorum, quorum, secundum
Gregorium, est minima nuntiare; hoc autem videtur esse minimum in
officiis Angelorum, procurare ea quae ad unius hominis tantum salutem
pertinent. Alia vero est custodia universalis. Et haec multiplicatur
secundum diversos ordines, nam quanto agens fuerit universalius, tanto
est superius. Sic igitur custodia humanae multitudinis pertinet ad
ordinem principatuum, vel forte ad Archangelos, qui dicuntur
principes Angeli, unde et Michael, quem Archangelum dicimus, unus
de principibus dicitur Dan. X. Ulterius autem super omnes naturas
corporeas habent custodiam virtutes. Et ulterius etiam super Daemones
habent custodiam potestates. Et ulterius etiam super bonos spiritus
habent custodiam principatus, secundum Gregorium.
Ad primum ergo dicendum quod verbum Chrysostomi potest intelligi, ut
loquatur de supremis in ordine infimo Angelorum, quia, ut Dionysius
dicit, in quolibet ordine sunt primi, medii et ultimi. Est autem
probabile quod maiores Angeli deputentur ad custodiam eorum qui sunt ad
maiorem gradum gloriae a Deo electi.
Ad secundum dicendum quod non omnes Angeli qui mittuntur, habent
particularem custodiam super singulos homines; sed quidam ordines
habent universalem custodiam, magis vel minus, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod etiam inferiores Angeli exercent officia
superiorum, inquantum aliquid de dono eorum participant, et se habent
ad superiores sicut executores virtutis eorum. Et per hunc modum etiam
Angeli infimi ordinis possunt et arcere Daemones, et miracula
facere.
|
|