|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non omnibus hominibus
Angeli ad custodiam deputentur. Dicitur enim de Christo, Philipp.
II, quod est in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut
homo. Si igitur omnibus hominibus Angeli ad custodiam deputantur,
etiam Christus Angelum custodem habuisset. Sed hoc videtur
inconveniens, cum Christus sit maior omnibus Angelis. Non ergo
omnibus hominibus Angeli ad custodiam deputantur.
2. Praeterea, omnium hominum primus fuit Adam. Sed sibi non
competebat habere Angelum custodem, ad minus in statu innocentiae,
quia tunc nullis periculis angustiabatur. Ergo Angeli non
praeficiuntur ad custodiam omnibus hominibus.
3. Praeterea, hominibus Angeli ad custodiam deputantur, ut per eos
manuducantur ad vitam aeternam, et incitentur ad bene operandum, et
muniantur contra insultus Daemonum. Sed homines praesciti ad
damnationem, nunquam perveniunt ad vitam aeternam. Infideles etiam,
etsi interdum bona opera faciant, non tamen bene faciunt, quia non
recta intentione faciunt, fides enim intentionem dirigit, ut
Augustinus dicit. Antichristi etiam adventus erit secundum
operationem Satanae, ut dicitur II ad Thessal. II. Non ergo
omnibus hominibus Angeli ad custodiam deputantur.
Sed contra est auctoritas Hieronymi supra inducta, qui dicit quod
unaquaeque anima ad sui custodiam habet Angelum deputatum.
Respondeo dicendum quod homo in statu vitae istius constitutus, est
quasi in quadam via, qua debet tendere ad patriam. In qua quidem via
multa pericula homini imminent, tum ab interiori, tum ab exteriori;
secundum illud Psalmi CXLI, in via hac qua ambulabam,
absconderunt laqueum mihi. Et ideo sicut hominibus per viam non tutam
ambulantibus dantur custodes, ita et cuilibet homini, quandiu viator
est, custos Angelus deputatur. Quando autem iam ad terminum viae
pervenerit, iam non habebit Angelum custodem; sed habebit in regno
Angelum conregnantem, in Inferno Daemonem punientem.
Ad primum ergo dicendum quod Christus, secundum quod homo, immediate
regulabatur a verbo Dei, unde non indigebat custodia Angelorum. Et
iterum secundum animam erat comprehensor; sed ratione passibilitatis
corporis, erat viator. Et secundum hoc, non debebatur ei Angelus
custos, tanquam superior; sed Angelus minister, tanquam inferior.
Unde dicitur Matth. IV, quod accesserunt Angeli et ministrabant
ei.
Ad secundum dicendum quod homo in statu innocentiae non patiebatur
aliquod periculum ab interiori, quia interius erant omnia ordinata, ut
supra dictum est, sed imminebat ei periculum ab exteriori, propter
insidias Daemonum; ut rei probavit eventus. Et ideo indigebat
custodia Angelorum.
Ad tertium dicendum quod, sicut praesciti et infideles, et etiam
Antichristus, non privantur interiori auxilio naturalis rationis; ita
etiam non privantur exteriori auxilio toti naturae humanae divinitus
concesso, scilicet custodia Angelorum. Per quam etsi non iuventur
quantum ad hoc quod vitam aeternam bonis operibus mereantur, iuvantur
tamen quantum ad hoc, quod ab aliquibus malis retrahuntur, quibus et
sibi ipsis et aliis nocere possunt. Nam et ipsi Daemones arcentur per
bonos Angelos, ne noceant quantum volunt. Et similiter Antichristus
non tantum nocebit, quantum vellet.
|
|