|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Angelus non deputetur
homini ad custodiam a sua nativitate. Angeli enim mittuntur in
ministerium, propter eos qui haereditatem capiunt salutis, ut
apostolus, ad Heb. dicit. Sed homines incipiunt haereditatem capere
salutis, quando baptizantur. Ergo Angelus deputatur homini ad
custodiam a tempore Baptismi, et non a tempore nativitatis.
2. Praeterea, homines ab Angelis custodiuntur, inquantum ab eis
illuminantur per modum doctrinae. Sed pueri mox nati non sunt capaces
doctrinae, quia non habent usum rationis. Ergo pueris mox natis non
deputantur Angeli custodes.
3. Praeterea, pueri in materno utero existentes habent animam
rationalem aliquo tempore, sicut et post nativitatem ex utero. Sed
cum sunt in materno utero, non deputantur eis Angeli ad custodiam, ut
videtur, quia neque etiam ministri Ecclesiae eos sacramentis imbuunt.
Non ergo statim a nativitate hominibus Angeli ad custodiam
deputantur.
Sed contra est quod Hieronymus dicit, quod unaquaeque anima, ab ortu
nativitatis, habet in custodiam sui Angelum deputatum.
Respondeo dicendum quod, sicut Origenes dicit super Matthaeum,
super hoc est duplex opinio. Quidam enim dixerunt quod Angelus ad
custodiam homini deputatur a tempore Baptismi, alii vero quod a
tempore nativitatis. Et hanc opinionem Hieronymus approbat; et
rationabiliter. Beneficia enim quae dantur homini divinitus ex eo quod
est Christianus, incipiunt a tempore Baptismi; sicut perceptio
Eucharistiae, et alia huiusmodi. Sed ea quae providentur homini a
Deo, inquantum habet naturam rationalem, ex tunc ei exhibentur, ex
quo nascendo talem naturam accipit. Et tale beneficium est custodia
Angelorum, ut ex praemissis patet. Unde statim a nativitate habet
homo Angelum ad sui custodiam deputatum.
Ad primum ergo dicendum quod Angeli mittuntur in ministerium,
efficaciter quidem propter eos solos qui haereditatem capiunt salutis,
si consideretur ultimus effectus custodiae, qui est perceptio
haereditatis. Nihilominus tamen et aliis ministerium Angelorum non
subtrahitur, quamvis in eis hanc efficaciam non habeat, quod
perducantur ad salutem. Efficax tamen est circa eos Angelorum
ministerium, inquantum a multis malis retrahuntur.
Ad secundum dicendum quod officium custodiae ordinatur quidem ad
illuminationem doctrinae, sicut ad ultimum et principalem effectum.
Nihilominus tamen multos alios effectus habet, qui pueris competunt,
scilicet arcere Daemones, et alia nocumenta tam corporalia quam
spiritualia prohibere.
Ad tertium dicendum quod puer quandiu est in materno utero, non
totaliter est a matre separatus, sed per quandam colligationem est
quodammodo adhuc aliquid eius, sicut et fructus pendens in arbore, est
aliquid arboris. Et ideo probabiliter dici potest quod Angelus qui
est in custodia matris, custodiat prolem in matris utero existentem.
Sed in nativitate, quando separatur a matre, Angelus ei ad custodiam
deputatur, ut Hieronymus dicit.
|
|