|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Angelus custos quandoque
deserat hominem cuius custodiae deputatur. Dicitur enim Ierem. li,
ex persona Angelorum, curavimus Babylonem, et non est curata,
derelinquamus ergo eam. Et Isaiae V, auferam sepem eius, et erit
in conculcationem; Glossa, idest Angelorum custodiam.
2. Praeterea, principalius custodit Deus quam Angelus. Sed Deus
aliquando hominem derelinquit; secundum illud Psalmi XXI, Deus,
Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? Ergo multo magis
Angelus custos hominem derelinquit.
3. Praeterea, sicut dicit Damascenus, Angeli, cum sunt hic
nobiscum, non sunt in caelo. Sed aliquando sunt in caelo. Ergo
aliquando nos derelinquunt.
Sed contra, Daemones nos semper impugnant; secundum illud I Petri
V, adversarius vester Diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens
quem devoret. Ergo multo magis boni Angeli semper nos custodiunt.
Respondeo dicendum quod custodia Angelorum, ut ex supra dictis
patet, est quaedam executio divinae providentiae circa homines facta.
Manifestum est autem quod nec homo, nec res aliqua, totaliter divinae
providentiae subtrahitur, inquantum enim aliquid participat de esse,
intantum subditur universali providentiae entium. Sed intantum Deus,
secundum ordinem suae providentiae, dicitur hominem derelinquere,
inquantum permittit hominem pati aliquem defectum vel poenae vel
culpae. Similiter etiam dicendum est quod Angelus custos nunquam
totaliter dimittit hominem, sed ad aliquid interdum eum dimittit;
prout scilicet non impedit quin subdatur alicui tribulationi, vel etiam
quin cadat in peccatum, secundum ordinem divinorum iudiciorum. Et
secundum hoc Babylon et domus Israel ab Angelis derelictae dicuntur,
quia Angeli earum custodes non impediverunt quin tribulationibus
subderentur.
Et per hoc patet solutio ad primum et secundum.
Ad tertium dicendum quod Angelus, etsi interdum derelinquat hominem
loco, non tamen derelinquit eum quantum ad effectum custodiae, quia
etiam cum est in caelo, cognoscit quid circa hominem agatur; nec
indiget mora temporis ad motum localem, sed statim potest adesse.
|
|