|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod Angeli doleant de
malis eorum quos custodiunt. Dicitur enim Isaiae XXXIII,
Angeli pacis amare flebunt. Sed fletus est signum doloris et
tristitiae. Ergo Angeli tristantur de malis hominum quos custodiunt.
2. Praeterea, tristitia est, ut Augustinus dicit, de his quae
nobis nolentibus accidunt. Sed perditio hominis custoditi est contra
voluntatem Angeli custodis. Ergo tristantur Angeli de perditione
hominum.
3. Praeterea, sicut gaudio contrariatur tristitia, ita poenitentiae
contrariatur peccatum. Sed Angeli gaudent de peccatore poenitentiam
agente, ut habetur Lucae XV. Ergo tristantur de iusto in peccatum
cadente.
4. Praeterea, super illud Num. XVIII; quidquid offerunt
primitiarum etc., dicit Glossa Origenis; trahuntur Angeli in
iudicium, utrum ex ipsorum negligentia, an hominum ignavia lapsi
sint. Sed quilibet rationabiliter dolet de malis propter quae in
iudicium tractus est. Ergo Angeli dolent de peccatis hominum.
Sed contra, ubi est tristitia et dolor, non est perfecta felicitas,
unde dicitur Apoc. XXI, mors ultra non erit, neque luctus, neque
clamor, neque ullus dolor. Sed Angeli sunt perfecte beati. Ergo de
nullo dolent.
Respondeo dicendum quod Angeli non dolent neque de peccatis, neque de
poenis hominum. Tristitia enim et dolor, secundum Augustinum, non
est nisi de his quae contrariantur voluntati. Nihil autem accidit in
mundo quod sit contrarium voluntati Angelorum et aliorum beatorum,
quia voluntas eorum totaliter inhaeret ordini divinae iustitiae; nihil
autem fit in mundo, nisi quod per divinam iustitiam fit aut
permittitur. Et ideo, simpliciter loquendo, nihil fit in mundo
contra voluntatem beatorum. Ut enim philosophus dicit in III
Ethic. illud dicitur simpliciter voluntarium, quod aliquis vult in
particulari, secundum quod agitur, consideratis scilicet omnibus quae
circumstant, quamvis in universali consideratum non esset voluntarium,
sicut nauta non vult proiectionem mercium in mare, absolute et
universaliter considerando, sed imminente periculo salutis hoc vult.
Unde magis est hoc voluntarium quam involuntarium, ut ibidem dicitur.
Sic igitur Angeli peccata et poenas hominum, universaliter et
absolute loquendo, non volunt, volunt tamen quod circa hoc ordo
divinae iustitiae servetur, secundum quem quidam poenis subduntur, et
peccare permittuntur.
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud Isaiae potest intelligi de
Angelis, idest nuntiis, Ezechiae, qui fleverunt propter verba
Rabsacis; de quibus habetur Isaiae XXXVII. Et hoc secundum
litteralem sensum. Secundum vero allegoricum, Angeli pacis sunt
apostoli et alii praedicatores, qui flent pro peccatis hominum. Si
vero secundum sensum anagogicum exponatur de Angelis beatis, tunc
metaphorica erit locutio, ad designandum quod Angeli volunt in
universali hominum salutem. Sic enim Deo et Angelis huiusmodi
passiones attribuuntur.
Ad secundum patet solutio per ea quae dicta sunt.
Ad tertium dicendum quod tam in poenitentia hominum, quam in peccato,
manet una ratio gaudii Angelis, scilicet impletio ordinis divinae
providentiae.
Ad quartum dicendum quod Angeli ducuntur in iudicium pro peccatis
hominum, non quasi rei, sed quasi testes, ad convincendum homines de
eorum ignavia.
|
|