|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod inter Angelos non
possit esse pugna seu discordia. Dicitur enim Iob XXV, qui facit
concordiam in sublimibus. Sed pugna opponitur concordiae. Ergo in
sublimibus Angelis non est pugna.
2. Praeterea, ubi est perfecta caritas et iusta praelatio, non
potest esse pugna. Sed hoc totum est in Angelis. Ergo in Angelis
non est pugna.
3. Praeterea, si Angeli dicuntur pugnare pro eis quos custodiunt,
necesse est quod unus Angelus foveat unam partem, et alius aliam.
Sed si una pars habet iustitiam, e contra alia pars habet
iniustitiam. Ergo sequitur quod Angelus bonus sit fautor
iniustitiae, quod est inconveniens. Ergo inter bonos Angelos non est
pugna.
Sed contra est quod dicitur Dan. X, ex persona Gabrielis,
princeps regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus. Hic
autem princeps Persarum erat Angelus regno Persarum in custodiam
deputatus. Ergo unus bonus Angelus resistit alii, et sic inter eos
est pugna.
Respondeo dicendum quod ista quaestio movetur occasione horum verborum
Danielis. Quae quidem Hieronymus exponit, dicens principem regni
Persarum esse Angelum qui se opposuit liberationi populi
Israelitici, pro quo Daniel orabat, Gabriele preces eius Deo
praesentante. Haec autem resistentia potuit fieri, quia princeps
aliquis Daemonum Iudaeos in Persidem ductos ad peccatum induxerat,
per quod impedimentum praestabatur orationi Danielis, pro eodem populo
deprecantis. Sed secundum Gregorium, XVII Moral., princeps
regni Persarum bonus Angelus fuit, custodiae regni illius deputatus.
Ad videndum igitur qualiter unus Angelus alteri resistere dicitur,
considerandum est quod divina iudicia circa diversa regna et diversos
homines, per Angelos exercentur. In suis autem actionibus Angeli
secundum divinam sententiam regulantur. Contingit autem quandoque quod
in diversis regnis, vel in diversis hominibus, contraria merita vel
demerita inveniuntur, ut unus alteri subdatur aut praesit. Quid autem
super hoc ordo divinae sapientiae habeat, cognoscere non possunt nisi
Deo revelante, unde necesse habent super his sapientiam Dei
consulere. Sic igitur inquantum de contrariis meritis et sibi
repugnantibus, divinam consulunt voluntatem, resistere sibi invicem
dicuntur, non quia sint eorum contrariae voluntates, cum in hoc omnes
concordent, quod Dei sententia impleatur; sed quia ea de quibus
consulunt, sunt repugnantia.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
|
|