|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod homines non impugnentur a
Daemonibus. Angeli enim deputantur ad hominum custodiam, missi a
Deo. Sed Daemones non mittuntur a Deo, cum Daemonum intentio sit
perdere animas, Dei autem salvare. Ergo Daemones non deputantur ad
hominum impugnationem.
2. Praeterea, non est aequa conditio pugnae, ut infirmus contra
fortem, ignarus contra astutum exponatur ad bellum. Sed homines sunt
infirmi et ignari; Daemones autem potentes et astuti. Non est ergo
permittendum a Deo, qui est omnis iustitiae auctor, ut homines a
Daemonibus impugnentur.
3. Praeterea, ad exercitium hominum sufficit impugnatio carnis et
mundi. Sed Deus permittit electos suos impugnari propter eorum
exercitium. Ergo non videtur necessarium quod a Daemonibus
impugnentur.
Sed contra est quod apostolus dicit, ad Ephes. VI, quod non est
nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes
et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra
spiritualia nequitiae in caelestibus.
Respondeo dicendum quod circa impugnationem Daemonum duo est
considerare, scilicet ipsam impugnationem, et impugnationis ordinem.
Impugnatio quidem ipsa ex Daemonum malitia procedit, qui propter
invidiam profectum hominum impedire nituntur; et propter superbiam
divinae potestatis similitudinem usurpant, deputando sibi ministros
determinatos ad hominum impugnationem, sicut et Angeli Deo ministrant
in determinatis officiis ad hominum salutem. Sed ordo impugnationis
ipsius est a Deo, qui ordinate novit malis uti, ad bona ea
ordinando. Sed ex parte Angelorum, tam ipsa custodia quam ordo
custodiae reducitur ad Deum, sicut ad primum auctorem.
Ad primum ergo dicendum quod mali Angeli impugnant homines
dupliciter. Uno modo, instigando ad peccatum. Et sic non mittuntur
a Deo ad impugnandum, sed aliquando permittuntur, secundum Dei iusta
iudicia. Aliquando autem impugnant homines puniendo. Et sic
mittuntur a Deo; sicut missus est spiritus mendax ad puniendum Achab
regem Israel, ut dicitur III Reg. ult. Poena enim refertur in
Deum, sicut in primum auctorem. Et tamen Daemones ad puniendum
missi, alia intentione puniunt, quam mittantur, nam ipsi puniunt ex
odio vel invidia; mittuntur autem a Deo propter eius iustitiam.
Ad secundum dicendum quod ad hoc quod non sit inaequalis pugnae
conditio, fit ex parte hominis recompensatio, principaliter quidem per
auxilium divinae gratiae; secundario autem per custodiam Angelorum.
Unde IV Reg., Elisaeus dixit ad ministrum suum, noli timere,
plures enim nobiscum sunt, quam cum illis.
Ad tertium dicendum quod infirmitati humanae sufficeret ad exercitium
impugnatio quae est a carne et mundo, sed malitiae Daemonum non
sufficit, quae utroque utitur ad hominum impugnationem. Sed tamen ex
divina ordinatione hoc provenit in gloriam electorum.
|
|