|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod tentare non sit
proprium Diaboli. Dicitur enim Deus tentare; secundum illud Gen.
XXII, tentavit Deus Abraham. Tentat etiam caro, et mundus.
Et etiam homo dicitur tentare Deum, et hominem. Ergo non est
proprium Daemonis tentare.
2. Praeterea, tentare est ignorantis. Sed Daemones sciunt quid
circa homines agatur. Ergo Daemones non tentant.
3. Praeterea, tentatio est via in peccatum. Peccatum autem in
voluntate consistit. Cum ergo Daemones non possint voluntatem hominis
immutare, ut per supra dicta patet; videtur quod ad eos non pertineat
tentare.
Sed contra est quod dicitur I ad Thessal. III, ne forte
tentaverit vos is qui tentat; Glossa, idest Diabolus, cuius
officium est tentare.
Respondeo dicendum quod tentare est proprie experimentum sumere de
aliquo. Experimentum autem sumitur de aliquo, ut sciatur aliquid
circa ipsum, et ideo proximus finis cuiuslibet tentantis est scientia.
Sed quandoque ulterius ex scientia quaeritur aliquis alius finis, vel
bonus vel malus, bonus quidem, sicut cum aliquis vult scire qualis
aliquis sit, vel quantum ad scientiam vel quantum ad virtutem, ut eum
promoveat; malus autem, quando hoc scire vult, ut eum decipiat vel
subvertat. Et per hunc modum potest accipi quomodo tentare diversis
diversimode attribuatur. Homo enim tentare dicitur, quandoque quidem
ut sciat tantum, et propter hoc, tentare Deum dicitur esse peccatum;
quia homo, quasi incertus, experiri praesumit Dei virtutem.
Quandoque vero tentat ut iuvet, quandoque vero, ut noceat. Diabolus
autem semper tentat ut noceat, in peccatum praecipitando. Et secundum
hoc, dicitur proprium officium eius tentare, nam etsi homo aliquando
sic tentet, hoc agit inquantum est minister Diaboli. Deus autem
tentare dicitur ut sciat, eo modo loquendi quo dicitur scire quod facit
alios scire. Unde dicitur Deut. XII, tentat vos dominus Deus
vester, ut palam fiat utrum diligatis eum. Caro autem et mundus
dicuntur tentare instrumentaliter, seu materialiter, inquantum
scilicet potest cognosci qualis sit homo, ex hoc quod sequitur vel
repugnat concupiscentiis carnis, et ex hoc quod contemnit prospera
mundi et adversa; quibus etiam Diabolus utitur ad tentandum.
Et sic patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum quod Daemones sciunt ea quae exterius aguntur
circa homines, sed interiorem hominis conditionem solus Deus novit,
qui est spirituum ponderator, ex qua aliqui sunt magis proni ad unum
vitium quam ad aliud. Et ideo Diabolus tentat explorando interiorem
conditionem hominis, ut de illo vitio tentet, ad quod homo magis
pronus est.
Ad tertium dicendum quod Daemon, etsi non possit immutare
voluntatem, potest tamen, ut supra dictum est, aliqualiter immutare
inferiores hominis vires; ex quibus etsi non cogitur voluntas, tamen
inclinatur.
|
|