|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod omnia peccata procedant
ex tentatione Diaboli. Dicit enim Dionysius, IV cap. de Div.
Nom., quod multitudo Daemonum est causa omnium malorum et sibi et
aliis. Et Damascenus dicit quod omnis malitia et omnis immunditia a
Diabolo excogitatae sunt.
2. Praeterea, de quolibet peccatore dici posset quod dominus de
Iudaeis dicit, Ioan. VIII, vos ex patre Diabolo estis. Hoc
autem est inquantum ipsi ex Diaboli suggestione peccabant. Omne ergo
peccatum est ex suggestione Diaboli.
3. Praeterea, sicut Angeli deputantur ad custodiam hominum, ita
Daemones ad impugnationem. Sed omnia bona quae facimus, ex
suggestione bonorum Angelorum procedunt, quia divina ad nos
mediantibus Angelis perferuntur. Ergo et omnia mala quae facimus,
proveniunt ex suggestione Diaboli.
Sed contra est quod dicitur in libro de Eccles. Dogmat., non omnes
cogitationes nostrae malae a Diabolo excitantur, sed aliquoties ex
nostri arbitrii motu emergunt.
Respondeo dicendum quod causa alicuius potest dici aliquid dupliciter,
uno modo, directe, alio modo, indirecte. Indirecte quidem, sicut
cum aliquod agens causans aliquam dispositionem ad aliquem effectum,
dicitur esse occasionaliter et indirecte causa illius effectus; sicut
si dicatur quod ille qui siccat ligna, est causa combustionis eorum.
Et hoc modo dicendum est quod Diabolus est causa omnium peccatorum
nostrorum, quia ipse instigavit primum hominem ad peccandum, ex cuius
peccato consecuta est in toto genere humano quaedam pronitas ad omnia
peccata. Et per hunc modum intelligenda sunt verba Damasceni et
Dionysii. Directe autem dicitur esse aliquid causa alicuius, quod
operatur directe ad illud. Et hoc modo Diabolus non est causa omnis
peccati non enim omnia peccata committuntur Diabolo instigante, sed
quaedam ex libertate arbitrii et carnis corruptione. Quia, ut
Origenes dicit, etiam si Diabolus non esset, homines haberent
appetitum ciborum et venereorum et huiusmodi; circa quae multa
inordinatio contingit, nisi per rationem talis appetitus refraenetur;
et maxime, supposita corruptione naturae. Refraenare autem et
ordinare huiusmodi appetitum, subiacet libero arbitrio. Sic ergo non
est necessarium omnia peccata ex instinctu Diaboli provenire. Si qua
tamen ex instinctu eius proveniunt, ad ea complenda eo blandimento
decipiuntur homines nunc, quo primi parentes, ut Isidorus dicit.
Et per hoc patet responsio ad primum.
Ad secundum dicendum quod, si qua peccata absque instinctu Diaboli
perpetrantur, per ea tamen fiunt homines filii Diaboli, inquantum
ipsum primo peccantem imitantur.
Ad tertium dicendum quod homo potest per seipsum ruere in peccatum,
sed ad meritum proficere non potest nisi auxilio divino, quod homini
exhibetur mediante ministerio Angelorum. Et ideo ad omnia bona nostra
cooperantur Angeli, non tamen omnia nostra peccata procedunt ex
Daemonum suggestione. Quamvis nullum genus peccati sit, quod non
interdum ex Daemonum suggestione proveniat.
|
|