|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod Daemones non possint
homines seducere per aliqua miracula vera. Operatio enim Daemonum
maxime vigebit in operibus Antichristi. Sed sicut apostolus dicit
II ad Thessal. II, eius adventus est secundum operationem
Satanae, in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus. Ergo
multo magis alio tempore per Daemones non fiunt nisi signa mendacia.
2. Praeterea, vera miracula per aliquam corporum immutationem
fiunt. Sed Daemones non possunt immutare corpus in aliam naturam,
dicit enim Augustinus, XVIII de Civ. Dei, nec corpus quidem
humanum ulla ratione crediderim Daemonum arte vel potestate in membra
bestialia posse converti. Ergo Daemones vera miracula facere non
possunt.
3. Praeterea, argumentum efficaciam non habet, quod se habet ad
opposita. Si ergo miracula vera possunt fieri a Daemonibus ad
falsitatem persuadendam, non erunt efficacia ad veritatem fidei
confirmandam. Quod est inconveniens, cum dicatur Marci ult.,
domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.
Sed contra est quod Augustinus dicit, libro octoginta trium
quaest., quod magicis artibus fiunt miracula plerumque similia illis
miraculis quae fiunt per servos Dei.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supra dictis patet, si miraculum
proprie accipiatur, Daemones miracula facere non possunt, nec aliqua
creatura, sed solus Deus, quia miraculum proprie dicitur quod fit
praeter ordinem totius naturae creatae, sub quo ordine continetur omnis
virtus creaturae. Dicitur tamen quandoque miraculum large, quod
excedit humanam facultatem et considerationem. Et sic Daemones
possunt facere miracula, quae scilicet homines mirantur, inquantum
eorum facultatem et cognitionem excedunt. Nam et unus homo, inquantum
facit aliquid quod est supra facultatem et cognitionem alterius, ducit
alium in admirationem sui operis, ut quodammodo miraculum videatur
operari. Sciendum est tamen quod, quamvis huiusmodi opera Daemonum,
quae nobis miracula videntur, ad veram rationem miraculi non
pertingant; sunt tamen quandoque verae res. Sicut magi Pharaonis per
virtutem Daemonum veros serpentes et ranas fecerunt. Et quando ignis
de caelo cecidit et familiam Iob cum gregibus pecorum uno impetu
consumpsit, et turbo domum deiiciens filios eius occidit, quae fuerunt
opera Satanae, phantasmata non fuerunt, ut Augustinus dicit, XX
de Civ. Dei.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Augustinus dicit ibidem,
Antichristi opera possunt dici esse signa mendacii, vel quia mortales
sensus per phantasmata decepturus est, ut quod non facit, videatur
facere, vel quia, si sint vera prodigia, ad mendacium tamen
pertrahent credituros.
Ad secundum dicendum quod, sicut supra dictum est, materia corporalis
non obedit Angelis bonis seu malis ad nutum, ut Daemones sua virtute
possint transmutare materiam de forma in formam, sed possunt adhibere
quaedam semina quae in elementis mundi inveniuntur, ad huiusmodi
effectus complendos, ut Augustinus dicit III de Trin. Et ideo
dicendum est quod omnes transmutationes corporalium rerum quae possunt
fieri per aliquas virtutes naturales, ad quas pertinent praedicta
semina, possunt fieri per operationem Daemonum, huiusmodi seminibus
adhibitis; sicut cum aliquae res transmutantur in serpentes vel ranas,
quae per putrefactionem generari possunt. Illae vero transmutationes
corporalium rerum quae non possunt virtute naturae fieri, nullo modo
operatione Daemonum, secundum rei veritatem, perfici possunt; sicut
quod corpus humanum mutetur in corpus bestiale, aut quod corpus hominis
mortuum reviviscat. Et si aliquando aliquid tale operatione Daemonum
fieri videatur, hoc non est secundum rei veritatem, sed secundum
apparentiam tantum. Quod quidem potest dupliciter contingere. Uno
modo, ab interiori; secundum quod Daemon potest mutare phantasiam
hominis, et etiam sensus corporeos, ut aliquid videatur aliter quam
sit, sicut supra dictum est. Et hoc etiam interdum fieri dicitur
virtute aliquarum rerum corporalium. Alio modo, ab exteriori. Cum
enim ipse possit formare corpus ex aere cuiuscumque formae et figurae,
ut illud assumens in eo visibiliter appareat; potest eadem ratione
circumponere cuicumque rei corporeae quamcumque formam corpoream, ut in
eius specie videatur. Et hoc est quod Augustinus dicit XVIII de
Civ. Dei, quod phantasticum hominis, quod etiam cogitando sive
somniando per rerum innumerabilium genera variatur, velut corporatum in
alicuius animalis effigie, sensibus apparet alienis. Quod non est sic
intelligendum, quod ipsa vis phantastica hominis, aut species eius,
eadem numero incorporata alterius sensibus ostendatur, sed quia Daemon
qui in phantasia unius hominis format aliquam speciem, ipse etiam
potest similem speciem alterius sensibus offerre.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit in libro octoginta
trium quaest., cum talia faciunt magi qualia sancti, diverso fine et
diverso iure fiunt. Illi enim faciunt, quaerentes gloriam suam,
isti, quaerentes gloriam Dei. Et illi faciunt per quaedam privata
commercia; isti autem publica administratione, et iussu Dei, cui
cuncta creatura subiecta est.
|
|