|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Daemon qui superatur ab
aliquo, non propter hoc ab impugnatione arceatur. Christus enim
efficacissime suum tentatorem vicit. Sed tamen postea eum impugnavit,
ad occisionem eius Iudaeos incitando. Ergo non est verum quod
Diabolus victus ab impugnatione cesset.
2. Praeterea, infligere poenam ei qui in pugna succumbit, est
incitare ad acrius impugnandum. Hoc autem non pertinet ad Dei
misericordiam. Ergo Daemones superati non arcentur.
Sed contra est quod dicitur Matth. IV, tunc reliquit eum
Diabolus, scilicet Christum superantem.
Respondeo dicendum quod quidam dicunt quod Daemon superatus nullum
hominum potest de cetero tentare, nec de eodem nec de alio peccato.
Quidam autem dicunt quod potest alios tentare, sed non eundem. Et
hoc probabilius dicitur, si tamen intelligatur usque ad aliquod
tempus, unde et Lucae IV dicitur quod, consummata omni tentatione,
Diabolus recessit a Christo usque ad tempus. Et huius ratio est
duplex. Una est ex parte divinae clementiae, quia, ut Chrysostomus
dicit, super Matth., non tandiu homines Diabolus tentat, quandiu
vult, sed quandiu Deus permittit; quia etsi permittat paulisper
tentare, tamen repellit, propter infirmam naturam. Alia ratio
sumitur ex astutia Diaboli, unde Ambrosius dicit, super Lucam,
quod Diabolus instare formidat, quia frequentius refugit triumphari.
Quod tamen aliquando Diabolus redeat ad eum quem dimisit, patet per
illud quod dicitur Matth. XII, revertar in domum meam, unde
exivi.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
|
|