|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod nullum corpus sit
activum. Dicit enim Augustinus quod in rebus invenitur aliquid actum
et non agens, sicut sunt corpora; aliquid agens et non actum, sicut
Deus; aliquid agens et actum, sicut substantiae spirituales.
2. Praeterea, omne agens, excepto primo agente, in suo opere
indiget subiecto quod sit susceptibile suae actionis. Sed infra
substantiam corporalem non est substantia quae sit susceptibilis suae
actionis, quia haec substantia tenet infimum gradum in entibus. Ergo
substantia corporalis non est activa.
3. Praeterea, omnis substantia corporalis concluditur quantitate.
Sed quantitas impedit substantiam a motu et actione, quia comprehendit
eam, et mergitur in ea, sicut impeditur aer nubilosus a perceptione
luminis. Et huius signum est, quod quanto magis accreverit quantitas
corporis, tanto est ponderosius et gravius ad hoc quod moveatur. Ergo
nulla substantia corporalis est activa.
4. Praeterea, omne agens habet virtutem agendi ex propinquitate ad
primum activum. Sed a primo activo, quod est simplicissimum,
remotissima sunt corpora, quae sunt maxime composita. Ergo nullum
corpus est agens.
5. Praeterea, si aliquod corpus est agens, aut agit ad formam
substantialem; aut ad formam accidentalem. Sed non ad formam
substantialem, quia non invenitur in corporibus principium actionis
nisi aliqua qualitas activa, quae est accidens; accidens autem non
potest esse causa formae substantialis, cum causa sit potior quam
effectus. Similiter etiam neque ad formam accidentalem, quia accidens
non se extendit ultra suum subiectum, ut Augustinus dicit IX de
Trin. Ergo nullum corpus est activum.
Sed contra est quod Dionysius, XV cap. Cael. Hier., inter
ceteras proprietates corporei ignis, dicit quod ad susceptas materias
manifestat sui ipsius magnitudinem activus et potens.
Respondeo dicendum quod sensibiliter apparet aliqua corpora esse
activa. Sed circa corporum actiones tripliciter aliqui erraverunt.
Fuerunt enim aliqui qui totaliter corporibus actiones subtraxerunt.
Et haec est opinio Avicebron in libro fontis vitae, ubi per rationes
quae tactae sunt, probare nititur quod nullum corpus agit, sed omnes
actiones quae videntur esse corporum, sunt actiones cuiusdam virtutis
spiritualis quae penetrat per omnia corpora; ita quod ignis, secundum
eum, non calefacit, sed virtus spiritualis penetrans per ipsum. Et
videtur haec opinio derivata esse ab opinione Platonis. Nam Plato
posuit omnes formas quae sunt in materia corporali, esse participatas
et determinatas et contractas ad hanc materiam; formas vero separatas
esse absolutas et quasi universales; et ideo illas formas separatas
dicebat esse causas formarum quae sunt in materia. Secundum hoc ergo
quod forma quae est in materia corporali, determinata est ad hanc
materiam individuatam per quantitatem, ponebat Avicebron quod a
quantitate, prout est individuationis principium, retinetur et arcetur
forma corporalis, ne possit se extendere per actionem in aliam
materiam; sed solum forma spiritualis et immaterialis, quae non est
coarctata per quantitatem, potest effluere per actionem in aliud. Sed
ista ratio non concludit quod forma corporalis non sit agens, sed quod
non sit agens universale. Secundum enim quod participatur aliquid,
secundum hoc est necessarium quod participetur id quod est proprium ei,
sicut quantum participatur de lumine, tantum participatur de ratione
visibilis. Agere autem, quod nihil est aliud quam facere aliquid
actu, est per se proprium actus, inquantum est actus, unde et omne
agens agit sibi simile. Sic ergo ex hoc quod aliquid est forma non
determinata per materiam quantitati subiectam, habet quod sit agens
indeterminatum et universale, ex hoc vero quod est determinata ad hanc
materiam, habet quod sit agens contractum et particulare. Unde si
esset forma ignis separata, ut Platonici posuerunt, esset aliquo modo
causa omnis ignitionis. Sed haec forma ignis quae est in hac materia
corporali, est causa huius ignitionis quae est ab hoc corpore in hoc
corpus. Unde et fit talis actio per contactum duorum corporum. Sed
tamen haec opinio Avicebron superexcedit opinionem Platonis. Nam
Plato ponebat solum formas substantiales separatas; accidentia vero
reducebat ad principia materialia quae sunt magnum et parvum, quae
ponebat esse prima contraria, sicut et alii rarum et densum. Et ideo
tam Plato quam Avicenna, in aliquo ipsum sequens, ponebant quod
agentia corporalia agunt secundum formas accidentales, disponendo
materiam ad formam substantialem; sed ultima perfectio, quae est per
introductionem formae substantialis est a principio immateriali. Et
haec est secunda opinio de actione corporum, de qua supra dictum est,
cum de creatione ageretur. Tertia vero opinio fuit Democriti, qui
ponebat actionem esse per effluxionem atomorum a corpore agente, et
passionem esse per receptionem eorundem in poris corporis patientis.
Quam opinionem improbat Aristoteles in I de Generat. Sequeretur
enim quod corpus non pateretur per totum, et quod quantitas corporis
agentis diminueretur ex hoc quod agit, quae sunt manifeste falsa.
Dicendum est ergo quod corpus agit secundum quod est actu, in aliud
corpus secundum quod est in potentia.
Ad primum ergo dicendum quod dictum Augustini est intelligendum de
tota natura corporali simul accepta, quae non habet aliquam inferiorem
naturam infra se, in quam agat, sicut natura spiritualis in
corporalem, et natura increata in creatam. Sed tamen unum corpus est
infra alterum, inquantum est in potentia ad id quod habet aliud in
actu.
Et per hoc patet solutio ad secundum. Sciendum est tamen quod, cum
Avicebron sic argumentatur, est aliquid quod est movens non motum,
scilicet primus factor rerum, ergo, ex opposito, est aliquid quod est
motum et patiens tantum, quod concedendum est. Sed hoc est materia
prima, quae est potentia pura, sicut Deus est actus purus. Corpus
autem componitur ex potentia et actu, et ideo est agens et patiens.
Ad tertium dicendum quod quantitas non impedit formam corporalem omnino
ab actione, sicut dictum est, sed impedit eam ne sit agens
universale, inquantum forma individuatur prout est in materia
quantitati subiecta. Signum tamen quod inducitur de ponderositate
corporum, non est ad propositum. Primo quidem, quia additio
quantitatis non est causa gravitatis; ut probatur in IV de caelo et
mundo. Secundo, quia falsum est quod ponderositas facit tardiorem
motum, immo quanto aliquid est gravius, tanto magis movetur motu
proprio. Tertio, quia actio non fit per motum localem, ut
Democritus posuit; sed per hoc quod aliquid reducitur de potentia in
actum.
Ad quartum dicendum quod corpus non est id quod maxime distat a Deo,
participat enim aliquid de similitudine divini esse, secundum formam
quam habet. Sed id quod maxime distat a Deo, est materia prima;
quae nullo modo est agens, cum sit in potentia tantum.
Ad quintum dicendum quod corpus agit et ad formam accidentalem, et ad
formam substantialem. Qualitas enim activa, ut calor, etsi sit
accidens, agit tamen in virtute formae substantialis, sicut eius
instrumentum; et ideo potest agere ad formam substantialem; sicut et
calor naturalis, inquantum est instrumentum animae, agit ad
generationem carnis. Ad accidens vero agit propria virtute. Nec est
contra rationem accidentis, quod excedat suum subiectum in agendo, sed
quod excedat in essendo, nisi forsan quis imaginetur idem accidens
numero defluere ab agente in patiens, sicut Democritus ponebat fieri
actionem per defluxum atomorum.
|
|