|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in materia corporali
non sint aliquae rationes seminales. Ratio enim importat aliquid
secundum esse spirituale. Sed in materia corporali non est aliquid
spiritualiter, sed materialiter tantum, secundum scilicet modum eius
in quo est. Ergo in materia corporali non sunt seminales rationes.
2. Praeterea, Augustinus dicit, III de Trin., quod Daemones
quaedam opera faciunt adhibendo occultis motibus quaedam semina, quae
in elementis cognoscunt. Sed ea quae per motum localem adhibentur,
sunt corpora, non rationes. Ergo inconvenienter dicitur quod sunt in
corporali materia seminales rationes.
3. Praeterea, semen est principium activum. Sed in materia
corporali non est aliquod principium activum, cum materiae non competat
agere, ut dictum est. Ergo in materia corporali non sunt seminales
rationes.
4. Praeterea, in materia corporali dicuntur esse quaedam causales
rationes, quae videntur sufficere ad rerum productionem. Sed
seminales rationes sunt aliae a causalibus, quia praeter seminales
rationes fiunt miracula, non autem praeter causales. Ergo
inconvenienter dicitur quod seminales rationes sunt in materia
corporali.
Sed contra est quod Augustinus dicit, III de Trin., omnium
rerum quae corporaliter visibiliterque nascuntur, occulta quaedam
semina in istis corporeis mundi huius elementis latent.
Respondeo dicendum quod denominationes consueverunt fieri a
perfectiori, ut dicitur in II de anima. In tota autem natura
corporea perfectiora sunt corpora viva, unde et ipsum nomen naturae
translatum est a rebus viventibus ad omnes res naturales. Nam ipsum
nomen naturae, ut philosophus dicit in V Metaphys., primo impositum
fuit ad significandum generationem viventium, quae nativitas dicitur,
et quia viventia generantur ex principio coniuncto, sicut fructus ex
arbore, et foetus ex matre, cui colligatur, consequenter tractum est
nomen naturae ad omne principium motus quod est in eo quod movetur.
Manifestum est autem quod principium activum et passivum generationis
rerum viventium sunt semina ex quibus viventia generantur. Et ideo
convenienter Augustinus omnes virtutes activas et passivas quae sunt
principia generationum et motuum naturalium, seminales rationes vocat.
Huiusmodi autem virtutes activae et passivae in multiplici ordine
considerari possunt. Nam primo quidem, ut Augustinus dicit VI
super Gen. ad Litt., sunt principaliter et originaliter in ipso
verbo Dei, secundum rationes ideales. Secundo vero, sunt in
elementis mundi, ubi simul a principio productae sunt, sicut in
universalibus causis. Tertio vero modo, sunt in iis quae ex
universalibus causis secundum successiones temporum producuntur, sicut
in hac planta et in hoc animali, tanquam in particularibus causis.
Quarto modo, sunt in seminibus quae ex animalibus et plantis
producuntur. Quae iterum comparantur ad alios effectus particulares,
sicut primordiales causae universales ad primos effectus productos.
Ad primum ergo dicendum quod huiusmodi virtutes activae et passivae
rerum naturalium, etsi non possint dici rationes secundum quod sunt in
materia corporali; possunt tamen dici rationes per comparationem ad
suam originem, secundum quod deducuntur a rationibus idealibus.
Ad secundum dicendum quod huiusmodi virtutes activae vel passivae sunt
in aliquibus partibus corporalibus; quae dum adhibentur per motum
localem ad aliquos effectus complendos, dicuntur semina adhiberi per
Daemones.
Ad tertium dicendum quod semen maris est principium activum in
generatione animalis. Sed potest etiam dici semen id quod est ex parte
feminae, quod est principium passivum. Et sic sub semine comprehendi
possunt vires activae et passivae.
Ad quartum dicendum quod ex verbis Augustini de huiusmodi rationibus
seminalibus loquentis, satis accipi potest quod ipsae rationes
seminales sunt etiam rationes causales, sicut et semen est quaedam
causa, dicit enim in III de Trin., quod sicut matres gravidae
sunt foetibus, sic ipse mundus est gravidus causis nascentium. Sed
tamen rationes ideales possunt dici causales, non autem proprie
loquendo seminales, quia semen non est principium separatum, et
praeter huiusmodi rationes non fiunt miracula. Similiter etiam neque
praeter virtutes passivas creaturae inditas, ut ex ea fieri possit
quidquid Deus mandaverit. Sed praeter virtutes activas naturales, et
potentias passivas quae ordinantur ad huiusmodi virtutes activas,
dicuntur fieri miracula, dum dicitur quod fiunt praeter rationes
seminales.
|
|