|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod corpora caelestia non
sint causa eorum quae hic in inferioribus corporibus fiunt. Dicit enim
Damascenus, nos autem dicimus quoniam ipsa, scilicet corpora
caelestia, non sunt causa alicuius eorum quae fiunt, neque
corruptionis eorum quae corrumpuntur, signa autem sunt magis imbrium et
aeris transmutationis.
2. Praeterea, ad faciendum aliquid, sufficit agens et materia.
Sed in istis inferioribus invenitur materia patiens, inveniuntur etiam
contraria agentia, scilicet calidum et frigidum et huiusmodi. Ergo
non est necessarium, ad causandum ea quae hic inferius fiunt,
causalitatem caelestibus corporibus attribuere.
3. Praeterea, agens agit sibi simile. Sed videmus quod omnia quae
fiunt hic inferius, fiunt per hoc quod calefiunt et frigidantur, et
humectantur et desiccantur, et aliis huiusmodi qualitatibus
alterantur, quae non inveniuntur in corporibus caelestibus. Ergo
corpora caelestia non sunt causa eorum quae hic fiunt.
4. Praeterea, sicut Augustinus dicit V de Civ. Dei, nihil est
magis corporeum quam corporis sexus. Sed corporis sexus non causatur
ex corporibus caelestibus, cuius signum esse videtur, quod duorum
geminorum sub una constellatione natorum, unus est masculus et alter
est femina. Ergo corpora caelestia non sunt causa rerum corporalium
quae hic fiunt.
Sed contra est quod Augustinus dicit, III de Trin., quod
corpora crassiora et inferiora per subtiliora et potentiora quodam
ordine reguntur. Et Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom.,
quod lumen solis ad generationem sensibilium corporum confert, et ad
vitam ipsa movet, et nutrit et auget et perficit.
Respondeo dicendum quod, cum omnis multitudo ab unitate procedat;
quod autem immobile est, uno modo se habet, quod vero movetur,
multiformiter, considerandum est, in tota natura, quod omnis motus ab
immobili procedit. Et ideo quanto aliqua sunt immobiliora, tanto sunt
magis causa eorum quae sunt magis mobilia. Corpora autem caelestia
sunt inter alia corpora magis immobilia, non enim moventur nisi motu
locali. Et ideo motus horum inferiorum corporum qui sunt varii et
multiformes, reducuntur in motum corporis caelestis, sicut in causam.
Ad primum ergo dicendum quod dictum Damasceni intelligendum est, quod
corpora caelestia non sunt prima causa generationis et corruptionis
eorum quae hic fiunt; sicut dicebant illi qui ponebant corpora
caelestia esse deos.
Ad secundum dicendum quod principia activa in istis inferioribus
corporibus non inveniuntur nisi qualitates activae elementorum, quae
sunt calidum et frigidum et huiusmodi. Et si sic esset quod formae
substantiales inferiorum corporum non diversificarentur nisi secundum
huiusmodi accidentia, quorum principia rarum et densum antiqui
naturales posuerunt; non oporteret super haec inferiora corpora aliquod
principium activum ponere, sed ipsa sufficerent ad agendum. Sed recte
considerantibus apparet quod huiusmodi accidentia se habent sicut
materiales dispositiones ad formas substantiales naturalium corporum.
Materia autem non sufficit ad agendum. Et ideo oportet super has
materiales dispositiones ponere aliquod principium activum. Unde
Platonici posuerunt species separatas, secundum quarum participationem
inferiora corpora substantiales formas consequuntur. Sed hoc non
videtur sufficere. Quia species separatae semper eodem modo se
haberent, cum ponantur immobiles, et sic sequeretur quod non esset
aliqua variatio circa generationem et corruptionem inferiorum corporum;
quod patet esse falsum. Unde secundum philosophum, in II de
Gen., necesse est ponere aliquod principium activum mobile, quod per
sui praesentiam et absentiam causet varietatem circa generationem et
corruptionem inferiorum corporum. Et huiusmodi sunt corpora
caelestia. Et ideo quidquid in istis inferioribus generat, movet ad
speciem sicut instrumentum caelestis corporis; secundum quod dicitur in
II Physic., quod homo generat hominem, et sol.
Ad tertium dicendum quod corpora caelestia inferioribus corporibus non
sunt similia similitudine speciei; sed inquantum sua universali virtute
continent in se quidquid in inferioribus corporibus generatur; secundum
quem modum dicimus etiam omnia esse Deo similia.
Ad quartum dicendum quod actiones corporum caelestium diversimode
recipiuntur in inferioribus corporibus secundum diversam materiae
dispositionem. Contingit autem quandoque quod materia conceptus humani
non est disposita totaliter ad masculinum sexum; unde partim formatur
in masculum, partim in feminam. Unde ad hoc introducitur ab
Augustino, ad repellendum scilicet divinationem quae fit per astra,
quia effectus astrorum variantur etiam in rebus corporeis, secundum
diversam materiae dispositionem.
|
|