|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod corpora caelestia sint
causa humanorum actuum. Corpora enim caelestia, cum moveantur a
spiritualibus substantiis, sicut supra dictum est, agunt in virtute
earum quasi instrumenta. Sed illae substantiae spirituales sunt
superiores animabus nostris. Ergo videtur quod possint imprimere in
animas nostras, et sic causare actus humanos.
2. Praeterea, omne multiforme reducitur in aliquod uniforme
principium. Sed actus humani sunt varii et multiformes. Ergo videtur
quod reducantur in uniformes motus caelestium corporum, sicut in sua
principia.
3. Praeterea, astrologi frequenter vera annuntiant de eventibus
bellorum, et aliis humanis actibus, quorum principia sunt intellectus
et voluntas. Quod facere non possent secundum caelestia corpora, nisi
essent humanorum actuum causa. Sunt ergo corpora caelestia humanorum
actuum causa.
Sed contra est quod Damascenus dicit, quod corpora caelestia
humanorum actuum nequaquam sunt causa.
Respondeo dicendum quod corpora caelestia in corpora quidem imprimunt
directe et per se, sicut iam dictum est. In vires autem animae quae
sunt actus organorum corporeorum, directe quidem, sed per accidens,
quia necesse est huiusmodi actus harum potentiarum impediri secundum
impedimenta organorum, sicut oculus turbatus non bene videt. Unde si
intellectus et voluntas essent vires corporeis organis alligatae, sicut
posuerunt aliqui, dicentes quod intellectus non differt a sensu; ex
necessitate sequeretur quod corpora caelestia essent causa electionum et
actuum humanorum. Et ex hoc sequeretur quod homo naturali instinctu
ageretur ad suas actiones, sicut cetera animalia, in quibus non sunt
nisi vires animae corporeis organis alligatae, nam illud quod fit in
istis inferioribus ex impressione corporum caelestium, naturaliter
agitur. Et ita sequeretur quod homo non esset liberi arbitrii, sed
haberet actiones determinatas, sicut et ceterae res naturales. Quae
manifeste sunt falsa, et conversationi humanae contraria. Sciendum
est tamen quod indirecte et per accidens impressiones corporum
caelestium ad intellectum et voluntatem pertingere possunt; inquantum
scilicet tam intellectus quam voluntas aliquo modo ab inferioribus
viribus accipiunt, quae organis corporeis alligantur. Sed circa hoc
diversimode se habent intellectus et voluntas. Nam intellectus ex
necessitate accipit ab inferioribus viribus apprehensivis, unde turbata
vi imaginativa vel cogitativa vel memorativa, ex necessitate turbatur
actio intellectus. Sed voluntas non ex necessitate sequitur
inclinationem appetitus inferioris, licet enim passiones quae sunt in
irascibili et concupiscibili, habeant quandam vim ad inclinandam
voluntatem; tamen in potestate voluntatis remanet sequi passiones, vel
eas refutare. Et ideo impressio caelestium corporum, secundum quam
immutari possunt inferiores vires, minus pertingit ad voluntatem, quae
est proxima causa humanorum actuum, quam ad intellectum. Ponere
igitur caelestia corpora esse causam humanorum actuum, est proprium
illorum qui dicunt intellectum non differre a sensu. Unde quidam eorum
dicebant quod talis est voluntas in hominibus, qualem in diem inducit
pater virorum deorumque. Quia ergo constat intellectum et voluntatem
non esse actus organorum corporeorum, impossibile est quod corpora
caelestia sint causa humanorum actuum.
Ad primum ergo dicendum quod spirituales substantiae quae caelestia
corpora movent, in corporalia quidem agunt mediantibus caelestibus
corporibus, sed in intellectum humanum agunt immediate illuminando.
Voluntatem autem immutare non possunt, ut supra habitum est.
Ad secundum dicendum quod, sicut multiformitas corporalium motuum
reducitur sicut in causam in uniformitatem motuum caelestium; ita
multiformitas actuum qui sunt ab intellectu et voluntate, reducitur in
principium uniforme quod est intellectus et voluntas divina.
Ad tertium dicendum quod plures hominum sequuntur passiones, quae sunt
motus sensitivi appetitus, ad quas cooperari possunt corpora
caelestia, pauci autem sunt sapientes, qui huiusmodi passionibus
resistant. Et ideo astrologi ut in pluribus vera possunt praedicere,
et maxime in communi. Non autem in speciali, quia nihil prohibet
aliquem hominem per liberum arbitrium passionibus resistere. Unde et
ipsi astrologi dicunt quod sapiens homo dominatur astris, inquantum
scilicet dominatur suis passionibus.
|
|