|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod corpora caelestia
possint imprimere in ipsos Daemones. Daemones enim secundum certa
augmenta lunae aliquos homines vexant, qui et propter hoc lunatici
dicuntur; ut patet Matth. IV et XVII. Sed hoc non esset,
nisi corporibus caelestibus subiacerent. Ergo Daemones subiacent
actionibus caelestium corporum.
2. Praeterea, necromantici observant certas constellationes ad
invocandos Daemones. Non autem per corpora caelestia invocarentur,
si non eis subiacerent. Ergo Daemones subiacent actionibus caelestium
corporum.
3. Praeterea, corpora caelestia virtuosiora sunt quam corpora
inferiora. Sed quibusdam inferioribus corporibus Daemones arcentur,
scilicet herbis et lapidibus et animantibus, et quibusdam sonis certis
ac vocibus, et figurationibus atque figmentis, ut a Porphyrio dictum
Augustinus introducit in X de Civ. Dei. Ergo multo magis
Daemones subduntur actioni caelestium corporum.
Sed contra est quod Daemones sunt superiores ordine naturae quam
corpora caelestia. Agens autem est superius patiente, ut Augustinus
dicit XII super Gen. ad Litt. Ergo Daemones non subiiciuntur
actioni corporum caelestium.
Respondeo dicendum quod circa Daemones fuit triplex opinio. Prima
Peripateticorum, qui posuerunt Daemones non esse; sed ea quae
attribuuntur Daemonibus, secundum artem necromanticam, fiunt virtute
caelestium corporum. Et hoc est quod Augustinus, X de Civ. Dei,
introducit dictum a Porphyrio, quod fabricantur in terra ab hominibus
potestates idoneae siderum variis effectibus exequendis. Sed haec
positio est manifeste falsa. Experimento enim scitur multa per
Daemones fieri, ad quae nullo modo virtus caelestium corporum
sufficeret; puta quod arreptitii loquuntur lingua ignota, quod
recitant versus et auctoritates quas nunquam sciverunt, quod
necromantici faciunt statuas loqui et moveri, et similia. Ex quibus
Platonici moti fuerunt ut ponerent Daemones esse animalia corpore
aerea, animo passiva; ut ab Apuleio dictum Augustinus introducit
VIII de Civ. Dei. Et haec est secunda opinio, secundum quam
dici posset quod Daemones hoc modo subduntur corporibus caelestibus,
sicut et de hominibus dictum est. Sed haec opinio ex superioribus
patet esse falsa, dicimus enim Daemones esse substantias
intellectuales corporibus non unitas. Unde patet quod non subduntur
actioni caelestium corporum, nec per se nec per accidens, nec directe
nec indirecte.
Ad primum ergo dicendum quod hoc quod Daemones secundum certa augmenta
lunae homines vexant, contingit propter duo. Primo quidem, ad hoc
quod infament creaturam Dei, scilicet lunam, ut Hieronymus et
Chrysostomus dicunt. Secundo quia, cum non possint operari nisi
mediantibus naturalibus virtutibus, ut supra dictum est; in suis
operibus considerant corporum aptitudines ad effectus intentos.
Manifestum est autem quod cerebrum humidissimum est omnium partium
corporis, ut Aristoteles dicit, et ideo maxime subiicitur operationi
lunae, quae ex sua proprietate habet movere humorem. In cerebro autem
perficiuntur vires animales, et ideo Daemones secundum certa augmenta
lunae perturbant hominis phantasiam, quando considerant cerebrum ad hoc
esse dispositum.
Ad secundum dicendum quod Daemones advocati in certis
constellationibus, propter duo veniunt. Primo quidem, ut homines in
hunc errorem inducant, quod credant aliquod numen esse in stellis.
Secundo, quia considerant secundum aliquas certas constellationes
materiam corporalem magis esse dispositam ad effectus pro quibus
advocantur.
Ad tertium dicendum quod, sicut Augustinus dicit XXI de Civ.
Dei, Daemones alliciuntur per varia genera lapidum, herbarum,
lignorum, animalium, carminum, rituum, non ut animalia cibis, sed
ut spiritus signis; inquantum scilicet haec eis exhibentur in signum
divini honoris, cuius ipsi sunt cupidi.
|
|