|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod corpora caelestia
imponant necessitatem iis quae eorum actioni subduntur. Causa enim
sufficienti posita, necesse est effectum poni. Sed corpora caelestia
sunt sufficiens causa suorum effectuum. Cum igitur corpora caelestia,
cum suis motibus et dispositionibus, ponantur sicut ex necessitate
entia; videtur quod effectus eorum ex necessitate consequantur.
2. Praeterea, effectus agentis ex necessitate sequitur in materia,
quando virtus agentis tanta fuerit quod possit sibi subiicere totaliter
materiam. Sed tota materia inferiorum corporum subiicitur virtuti
caelestium corporum, tanquam excellentiori. Ergo ex necessitate
effectus caelestium corporum recipitur in materia corporali.
3. Praeterea, si effectus caelestis corporis non ex necessitate
proveniat, hoc est propter aliquam causam impedientem. Sed quamlibet
causam corpoream quae impedire posset effectum caelestis corporis,
necesse est reduci in aliquod caeleste principium, cum caelestia
corpora sint causa omnium quae hic fiunt. Ergo, cum et illud caeleste
principium sit necessarium, sequitur quod necesse sit impediri effectum
alterius corporis caelestis. Et sic omnia quae hic contingunt, ex
necessitate eveniunt.
Sed contra est quod philosophus dicit, in libro de Somn. et
Vigil., quod neque eorum quae in corporibus sunt signorum
caelestium, velut aquarum et ventorum, inconveniens est multa non
evenire. Sic ergo non omnes effectus caelestium corporum ex
necessitate eveniunt.
Respondeo dicendum quod ista quaestio partim quidem absoluta est,
secundum praemissa; partim autem difficultatem habet. Ostensum enim
est quod, quamvis ex impressione corporum caelestium fiant aliquae
inclinationes in natura corporali, voluntas tamen non ex necessitate
sequitur has inclinationes. Et ideo nihil prohibet per voluntariam
actionem impediri effectum caelestium corporum, non solum in ipso
homine, sed etiam in aliis rebus ad quas hominum operatio se extendit.
Sed nullum tale principium invenitur in rebus naturalibus, quod habeat
libertatem sequendi vel non sequendi impressiones caelestes. Unde
videtur quod in talibus, ad minus, omnia ex necessitate proveniant,
secundum antiquam quorundam rationem, qui, supponentes omne quod est
causam habere, et quod, posita causa, ex necessitate ponitur
effectus, concludebant, quod omnia ex necessitate contingant. Quam
quidem opinionem repellit Aristoteles in VI Metaphys., secundum
duo quae ipsi supponunt. Primo enim, non est verum quod, posita
quacumque causa, necesse sit effectum poni. Sunt enim quaedam causae
quae ordinantur ad suos effectus non ex necessitate, sed ut in
pluribus, quae quandoque deficiunt in minori parte. Sed quia
huiusmodi causae non deficiunt in minori parte, nisi propter aliquam
causam impedientem, videtur adhuc praedictum inconveniens non vitari,
quia et ipsum impedimentum talis causae ex necessitate contingit. Et
ideo, secundo, oportet dicere quod omne quod est per se, habet
causam, quod autem est per accidens, non habet causam, quia non est
vere ens, cum non sit vere unum. Album enim causam habet, similiter
et musicum; sed album musicum non habet causam, quia non est vere
ens, neque vere unum. Manifestum est autem quod causa impediens
actionem alicuius causae ordinatae ad suum effectum ut in pluribus,
concurrit ei interdum per accidens, unde talis concursus non habet
causam, inquantum est per accidens. Et propter hoc, id quod ex tali
concursu sequitur, non reducitur in aliquam causam praeexistentem, ex
qua ex necessitate sequatur. Sicut quod aliquod corpus terrestre
ignitum in superiori parte aeris generetur et deorsum cadat, habet
causam aliquam virtutem caelestem, et similiter etiam quod in
superficie terrae sit aliqua materia combustibilis, potest reduci in
aliquod caeleste principium. Sed quod ignis cadens huic materiae
occurrat et comburat eam, non habet causam aliquod caeleste corpus,
sed est per accidens. Et sic patet quod non omnes effectus caelestium
corporum sunt ex necessitate.
Ad primum ergo dicendum quod corpora caelestia sunt causa inferiorum
effectuum mediantibus causis particularibus inferioribus, quae deficere
possunt in minori parte.
Ad secundum dicendum quod virtus corporis caelestis non est infinita.
Unde requirit determinatam dispositionem in materia ad inducendum suum
effectum, et quantum ad distantiam loci, et quantum ad alias
conditiones. Et ideo sicut distantia loci impedit effectum caelestis
corporis (non enim sol eundem caloris effectum habet in Dacia, quem
habet in Aethiopia); ita et grossities materiae, vel frigiditas aut
caliditas, aut alia huiusmodi dispositio, impedire potest effectum
corporis caelestis.
Ad tertium dicendum quod licet causa impediens effectum alterius
causae, reducatur in aliquod caeleste corpus sicut in causam; tamen
concursus duarum causarum, cum sit per accidens, non reducitur in
causam caelestem, ut dictum est.
|
|