|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod fatum nihil sit. Dicit
enim Gregorius, in homilia Epiphaniae, absit a fidelium cordibus ut
fatum esse aliquid dicant.
2. Praeterea, ea quae fato aguntur, non sunt improvisa, quia, ut
Augustinus dicit V de Civ. Dei, fatum a fando dictum
intelligimus, idest a loquendo; ut ea fato fieri dicantur, quae ab
aliquo determinante sunt ante praelocuta. Quae autem sunt provisa,
non sunt fortuita neque casualia. Si igitur res fato aguntur,
excludetur casus et fortuna a rebus.
Sed contra quod non est, non definitur. Sed Boetius, in IV de
Consol., definit fatum, dicens quod fatum est inhaerens rebus
mobilibus dispositio, per quam providentia suis quaeque nectit
ordinibus. Ergo fatum aliquid est.
Respondeo dicendum quod in rebus inferioribus videntur quaedam a
fortuna vel casu provenire. Contingit autem quandoque quod aliquid,
ad inferiores causas relatum, est fortuitum vel casuale, quod tamen,
relatum ad causam aliquam superiorem, invenitur esse per se intentum.
Sicut si duo servi alicuius domini mittantur ab eo ad eundem locum,
uno de altero ignorante; concursus duorum servorum, si ad ipsos servos
referatur, casualis est, quia accidit praeter utriusque intentionem;
si autem referatur ad dominum, qui hoc praeordinavit, non est
casuale, sed per se intentum. Fuerunt igitur aliqui qui huiusmodi
casualia et fortuita, quae in his inferioribus accidunt, in nullam
superiorem causam reducere voluerunt. Et hi fatum et providentiam
negaverunt; ut de Tullio Augustinus recitat in V de Civ. Dei.
Quod est contra ea quae superius de providentia dicta sunt. Quidam
vero omnia fortuita et casualia quae in istis inferioribus accidunt,
sive in rebus naturalibus sive in rebus humanis, reducere voluerunt in
superiorem causam, idest in caelestia corpora. Et secundum hos,
fatum nihil aliud est quam dispositio siderum in qua quisque conceptus
est vel natus. Sed hoc stare non potest, propter duo. Primo
quidem, quantum ad res humanas. Quia iam ostensum est quod humani
actus non subduntur actioni caelestium corporum, nisi per accidens et
indirecte. Causa autem fatalis, cum habeat ordinationem super ea quae
fato aguntur, necesse est quod sit directe et per se causa eius quod
agitur. Secundo, quantum ad omnia quae per accidens aguntur. Dictum
est enim supra quod id quod est per accidens, non est proprie ens neque
unum. Omnis autem naturae actio terminatur ad aliquid unum. Unde
impossibile est quod id quod est per accidens, sit effectus per se
alicuius naturalis principii agentis. Nulla ergo natura per se hoc
facere potest, quod intendens fodere sepulcrum, inveniat thesaurum.
Manifestum est autem quod corpus caeleste agit per modum naturalis
principii, unde et effectus eius in hoc mundo sunt naturales.
Impossibile est ergo quod aliqua virtus activa caelestis corporis sit
causa eorum quae hic aguntur per accidens, sive a casu sive a fortuna.
Et ideo dicendum est quod ea quae hic per accidens aguntur, sive in
rebus naturalibus sive in rebus humanis, reducuntur in aliquam causam
praeordinantem, quae est providentia divina. Quia nihil prohibet id
quod est per accidens, accipi ut unum ab aliquo intellectu, alioquin
intellectus formare non posset hanc propositionem, fodiens sepulcrum
invenit thesaurum. Et sicut hoc potest intellectus apprehendere, ita
potest efficere, sicut si aliquis sciens in quo loco sit thesaurus
absconditus, instiget aliquem rusticum hoc ignorantem, ut ibi fodiat
sepulcrum. Et sic nihil prohibet ea quae hic per accidens aguntur, ut
fortuita vel casualia, reduci in aliquam causam ordinantem, quae per
intellectum agat; et praecipue intellectum divinum. Nam solus Deus
potest voluntatem immutare, ut supra habitum est. Et per consequens
ordinatio humanorum actuum, quorum principium est voluntas, soli Deo
attribui debet. Sic igitur inquantum omnia quae hic aguntur, divinae
providentiae subduntur, tanquam per eam praeordinata et quasi
praelocuta, fatum ponere possumus, licet hoc nomine sancti doctores
uti recusaverint, propter eos qui ad vim positionis siderum hoc nomen
retorquebant. Unde Augustinus dicit, in V de Civ. Dei, si
propterea quisquam res humanas fato tribuit, quia ipsam Dei voluntatem
vel potestatem fati nomine appellat, sententiam teneat, linguam
corrigat. Et sic etiam Gregorius fatum esse negat.
Unde patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum quod nihil prohibet aliqua esse fortuita vel
casualia per comparationem ad causas proximas, non tamen per
comparationem ad divinam providentiam, sic enim nihil temere fit in
mundo, ut Augustinus dicit in libro octoginta trium quaest.
|
|