|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod fatum non sit in rebus
creatis. Dicit enim Augustinus, V de Civ. Dei, quod ipsa Dei
voluntas vel potestas fati nomine appellatur. Sed voluntas et potestas
Dei non est in creaturis, sed in Deo. Ergo fatum non est in rebus
creatis, sed in Deo.
2. Praeterea, fatum comparatur ad ea quae ex fato aguntur, ut
causa; ut ipse modus loquendi ostendit. Sed causa universalis per se
eorum quae hic per accidens aguntur, est solus Deus, ut supra dictum
est. Ergo fatum est in Deo, et non in rebus creatis.
3. Praeterea, si fatum est in creaturis, aut est substantia, aut
accidens, et quodcumque horum detur, oportet quod multiplicetur
secundum creaturarum multitudinem. Cum ergo fatum videatur esse unum
tantum, videtur quod fatum non sit in creaturis, sed in Deo.
Sed contra est quod Boetius dicit, in IV de Consol. quod fatum
est dispositio rebus mobilibus inhaerens.
Respondeo dicendum quod, sicut ex praedictis patet, divina
providentia per causas medias suos effectus exequitur. Potest ergo
ipsa ordinatio effectuum dupliciter considerari. Uno modo, secundum
quod est in ipso Deo, et sic ipsa ordinatio effectuum vocatur
providentia. Secundum vero quod praedicta ordinatio consideratur in
mediis causis a Deo ordinatis ad aliquos effectus producendos, sic
habet rationem fati. Et hoc est quod Boetius dicit, IV de
Consol., sive famulantibus quibusdam providentiae divinae spiritibus
fatum exercetur; seu anima, seu tota inserviente natura, sive
caelestibus siderum motibus, seu angelica virtute, seu Daemonum varia
solertia, seu aliquibus eorum, seu omnibus, fatalis series texitur,
de quibus omnibus per singula in praecedentibus dictum est. Sic ergo
est manifestum quod fatum est in ipsis causis creatis, inquantum sunt
ordinatae a Deo ad effectus producendos.
Ad primum ergo dicendum quod ipsa ordinatio causarum secundarum, quam
Augustinus seriem causarum nominat, non habet rationem fati, nisi
secundum quod dependet a Deo. Et ideo causaliter Dei potestas vel
voluntas dici potest fatum. Essentialiter vero fatum est ipsa
dispositio seu series, idest ordo, causarum secundarum.
Ad secundum dicendum quod intantum fatum habet rationem causae,
inquantum et ipsae causae secundae, quarum ordinatio fatum vocatur.
Ad tertium dicendum quod fatum dicitur dispositio, non quae est in
genere qualitatis; sed secundum quod dispositio designat ordinem, qui
non est substantia, sed relatio. Qui quidem ordo, si consideretur
per comparationem ad suum principium, est unus, et sic dicitur unum
fatum. Si autem consideretur per comparationem ad effectus, vel ad
ipsas causas medias, sic multiplicatur, per quem modum poeta dixit,
te tua fata trahunt.
|
|