|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod fatum non sit immobile.
Dicit enim Boetius, in IV de Consol., uti est ad intellectum
ratiocinatio, ad id quod est id quod gignitur, ad aeternitatem
tempus, ad punctum medium circulus; ita est fati series mobilis ad
providentiae stabilem simplicitatem.
2. Praeterea, sicut philosophus dicit in II Topic., motis
nobis, moventur ea quae in nobis sunt. Sed fatum est dispositio
inhaerens rebus mobilibus, ut Boetius dicit. Ergo fatum est mobile.
3. Praeterea, si fatum est immobile, ea quae subduntur fato,
immobiliter et ex necessitate eveniunt. Sed talia maxime videntur esse
contingentia, quae fato attribuuntur. Ergo nihil erit contingens in
rebus, sed omnia ex necessitate evenient.
Sed contra est quod Boetius dicit, quod fatum est immobilis
dispositio.
Respondeo dicendum quod dispositio secundarum causarum, quam fatum
dicimus, potest dupliciter considerari, uno modo, secundum ipsas
causas secundas, quae sic disponuntur seu ordinantur; alio modo, per
relationem ad primum principium a quo ordinantur, scilicet Deum.
Quidam ergo posuerunt ipsam seriem seu dispositionem causarum esse
secundum se necessariam, ita quod omnia ex necessitate contingerent;
propter hoc, quod quilibet effectus habet causam, et causa posita
necesse est effectum poni. Sed hoc patet esse falsum, per ea quae
supra dicta sunt. Alii vero e contrario posuerunt fatum esse mobile,
etiam secundum quod a divina providentia dependet. Unde Aegyptii
dicebant quibusdam sacrificiis fatum posse mutari, ut Gregorius
Nyssenus dicit. Sed hoc supra exclusum est, quia immobilitati
divinae providentiae repugnat. Et ideo dicendum est quod fatum,
secundum considerationem secundarum causarum, mobile est, sed secundum
quod subest divinae providentiae, immobilitatem sortitur, non quidem
absolutae necessitatis, sed conditionatae; secundum quod dicimus hanc
conditionalem esse veram vel necessariam, si Deus praescivit hoc
futurum, erit. Unde cum Boetius dixisset fati seriem esse mobilem,
post pauca subdit, quae cum ab immobilis providentiae proficiscatur
exordiis, ipsam quoque immutabilem esse necesse est.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|