|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod omnia fato subdantur.
Dicit enim Boetius, in IV de Consol., series fati caelum et
sidera movet, elementa in se invicem temperat, et alterna format
transmutatione; eadem nascentia occidentiaque omnia per similes foetuum
seminumque renovat progressus; haec actus fortunasque hominum
indissolubili causarum connexione constringit. Nihil ergo excipi
videtur, quod sub fati serie non contineatur.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in V de Civ. Dei, quod fatum
aliquid est, secundum quod ad voluntatem et potestatem Dei refertur.
Sed voluntas Dei est causa omnium quae fiunt, ut Augustinus dicit in
III de Trin. Ergo omnia subduntur fato.
3. Praeterea, fatum, secundum Boetium, est dispositio rebus
mobilibus inhaerens. Sed omnes creaturae sunt mutabiles, et solus
Deus vere immutabilis, ut supra habitum est. Ergo in omnibus
creaturis est fatum.
Sed contra est quod Boetius dicit, in IV de Consol., quod
quaedam quae sub providentia locata sunt, fati seriem superant.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, fatum est ordinatio
secundarum causarum ad effectus divinitus provisos. Quaecumque igitur
causis secundis subduntur, ea subduntur et fato. Si qua vero sunt
quae immediate a Deo fiunt, cum non subdantur secundis causis, non
subduntur fato; sicut creatio rerum, glorificatio spiritualium
substantiarum, et alia huiusmodi. Et hoc est quod Boetius dicit,
quod ea quae sunt primae divinitati propinqua, stabiliter fixa,
fatalis ordinem mobilitatis excedunt. Ex quo etiam patet quod quanto
aliquid longius a prima mente discedit, nexibus fati maioribus
implicatur; quia magis subiicitur necessitati secundarum causarum.
Ad primum ergo dicendum quod omnia illa quae ibi tanguntur, fiunt a
Deo mediantibus causis secundis; et ideo sub fati serie continentur.
Sed non est eadem ratio de omnibus aliis, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod fatum refertur ad voluntatem et potestatem
Dei, sicut ad primum principium. Unde non oportet quod quidquid
subiicitur voluntati divinae vel potestati, subiiciatur fato, ut
dictum est.
Ad tertium dicendum quod, quamvis omnes creaturae sint aliquo modo
mutabiles, tamen aliquae earum non procedunt a causis creatis
mutabilibus. Et ideo non subiiciuntur fato, ut dictum est.
|
|