|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod homo non possit alium
docere. Dicit enim dominus, Matth. XXIII, nolite vocari
Rabbi; ubi dicit Glossa Hieronymi, ne divinum honorem hominibus
tribuatis. Esse ergo magistrum pertinet proprie ad divinum honorem.
Sed docere est proprium magistri. Homo ergo non potest docere, sed
hoc est proprium Dei.
2. Praeterea, si homo alium docet, hoc non est nisi inquantum agit
per scientiam suam ad causandum scientiam in alio. Sed qualitas per
quam aliquis agit ad faciendum sibi simile, est qualitas activa. Ergo
sequitur quod scientia sit qualitas activa, sicut et calor.
3. Praeterea, ad scientiam requiritur lumen intelligibile, et
species rei intellectae. Sed neutrum istorum potest causare unus homo
in alio. Ergo unus homo non potest docendo causare scientiam in alio.
4. Praeterea, doctor nihil agit ad discipulum nisi quod proponit ei
quaedam signa, vel vocibus aliquid significando, vel nutibus. Sed
proponendo signa non potest aliquis alium docere, causando in eo
scientiam. Quia aut proponit signa rerum notarum; aut rerum
ignotarum. Si rerum notarum, ille ergo cui signa proponuntur, iam
habet scientiam, et eam non acquirit a magistro. Si autem rerum
ignotarum, per huiusmodi signa nihil addiscit, sicut si aliquis
proponeret alicui Latino verba Graeca, quorum significationem
ignoraret, per hoc eum docere non posset. Nullo ergo modo unus homo
potest, alium docendo, scientiam in eo causare.
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Tim. II, in quo
positus sum ego praedicator et apostolus, doctor gentium in fide et
veritate.
Respondeo dicendum quod circa hoc diversae fuerunt opiniones.
Averroes enim, in Comment. III de anima, posuit unum intellectum
possibilem esse omnium hominum, ut supra dictum est. Et ex hoc
sequebatur quod eaedem species intelligibiles sint omnium hominum. Et
secundum hoc, ponit quod unus homo per doctrinam non causat aliam
scientiam in altero ab ea quam ipse habet; sed communicat ei eandem
scientiam quam ipse habet, per hoc quod movet eum ad ordinandum
phantasmata in anima sua, ad hoc quod sint disposita convenienter ad
intelligibilem apprehensionem. Quae quidem opinio quantum ad hoc vera
est, quod est eadem scientia in discipulo et magistro, si consideretur
identitas secundum unitatem rei scitae, eadem enim rei veritas est quam
cognoscit et discipulus et magister. Sed quantum ad hoc quod ponit
esse unum intellectum possibilem omnium hominum, et easdem species
intelligibiles, differentes solum secundum diversa phantasmata; falsa
est eius opinio, ut supra habitum est. Alia est opinio
Platonicorum, qui posuerunt quod scientia inest a principio animabus
nostris per participationem formarum separatarum, sicut supra habitum
est; sed anima ex unione corporis impeditur ne possit considerare
libere ea quorum scientiam habet. Et secundum hoc, discipulus a
magistro non acquirit scientiam de novo, sed ab eo excitatur ad
considerandum ea quorum scientiam habet; ut sic addiscere nihil aliud
sit quam reminisci. Sicut etiam ponebant quod agentia naturalia
solummodo disponunt ad susceptionem formarum, quas acquirit materia
corporalis per participationem specierum separatarum. Sed contra hoc
supra ostensum est quod intellectus possibilis animae humanae est in
potentia pura ad intelligibilia, secundum quod Aristoteles dicit in
III de anima. Et ideo aliter dicendum est, quod docens causat
scientiam in addiscente, reducendo ipsum de potentia in actum, sicut
dicitur in VIII Physic. Ad cuius evidentiam, considerandum est
quod effectuum qui sunt ab exteriori principio, aliquis est ab
exteriori principio tantum; sicut forma domus causatur in materia solum
ab arte. Aliquis autem effectus est quandoque quidem ab exteriori
principio, quandoque autem ab interiori; sicut sanitas causatur in
infirmo quandoque ab exteriori principio, scilicet ab arte medicinae;
quandoque autem ab interiori principio ut cum aliquis sanatur per
virtutem naturae. Et in talibus effectibus sunt duo attendenda.
Primo quidem, quod ars imitatur naturam in sua operatione, sicut enim
natura sanat infirmum alterando, digerendo, et expellendo materiam
quae causat morbum, ita et ars. Secundo attendendum est, quod
principium exterius, scilicet ars, non operatur sicut principale
agens, sed sicut coadiuvans agens principale, quod est principium
interius, confortando ipsum, et ministrando ei instrumenta et
auxilia, quibus utatur ad effectum producendum, sicut medicus
confortat naturam, et adhibet ei cibos et medicinas, quibus natura
utatur ad finem intentum. Scientia autem acquiritur in homine et ab
interiori principio, ut patet in eo qui per inventionem propriam
scientiam acquirit; et a principio exteriori, ut patet in eo qui
addiscit. Inest enim unicuique homini quoddam principium scientiae,
scilicet lumen intellectus agentis, per quod cognoscuntur statim a
principio naturaliter quaedam universalia principia omnium scientiarum.
Cum autem aliquis huiusmodi universalia principia applicat ad aliqua
particularia, quorum memoriam et experimentum per sensum accipit; per
inventionem propriam acquirit scientiam eorum quae nesciebat, ex notis
ad ignota procedens. Unde et quilibet docens, ex his quae discipulus
novit, ducit eum in cognitionem eorum quae ignorabat; secundum quod
dicitur in I Poster., quod omnis doctrina et omnis disciplina ex
praeexistenti fit cognitione. Ducit autem magister discipulum ex
praecognitis in cognitionem ignotorum, dupliciter. Primo quidem,
proponendo ei aliqua auxilia vel instrumenta, quibus intellectus eius
utatur ad scientiam acquirendam, puta cum proponit ei aliquas
propositiones minus universales, quas tamen ex praecognitis discipulus
diiudicare potest; vel cum proponit ei aliqua sensibilia exempla, vel
similia, vel opposita, vel aliqua huiusmodi ex quibus intellectus
addiscentis manuducitur in cognitionem veritatis ignotae. Alio modo,
cum confortat intellectum addiscentis; non quidem aliqua virtute activa
quasi superioris naturae, sicut supra dictum est de Angelis
illuminantibus, quia omnes humani intellectus sunt unius gradus in
ordine naturae; sed inquantum proponit discipulo ordinem principiorum
ad conclusiones, qui forte per seipsum non haberet tantam virtutem
collativam, ut ex principiis posset conclusiones deducere. Et ideo
dicitur in I Poster., quod demonstratio est syllogismus faciens
scire. Et per hunc modum ille qui demonstrat, auditorem scientem
facit.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut iam dictum est, homo docens
solummodo exterius ministerium adhibet, sicut medicus sanans, sed
sicut natura interior est principalis causa sanationis, ita et interius
lumen intellectus est principalis causa scientiae. Utrumque autem
horum est a Deo. Et ideo sicut de Deo dicitur, qui sanat omnes
infirmitates tuas; ita de eo dicitur, qui docet hominem scientiam,
inquantum lumen vultus eius super nos signatur, per quod nobis omnia
ostenduntur.
Ad secundum dicendum quod doctor non causat scientiam in discipulo per
modum agentis naturalis, ut Averroes obiicit. Unde non oportet quod
scientia sit qualitas activa, sed est principium quo aliquis dirigitur
in docendo, sicut ars est principium quo aliquis dirigitur in
operando.
Ad tertium dicendum quod magister non causat lumen intelligibile in
discipulo, nec directe species intelligibiles, sed movet discipulum
per suam doctrinam ad hoc, quod ipse per virtutem sui intellectus
formet intelligibiles conceptiones, quarum signa sibi proponit
exterius.
Ad quartum dicendum quod signa quae magister discipulo proponit, sunt
rerum notarum in universali, et sub quadam confusione; sed ignotarum
in particulari, et sub quadam distinctione. Et ideo cum quisque per
seipsum scientiam acquirit, non potest dici docere seipsum, vel esse
sui ipsius magister, quia non praeexistit in eo scientia completa,
qualis requiritur in magistro.
|
|