|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod homines possint docere
Angelos. Dicit enim apostolus, ad Ephes. III, ut innotescat
principibus et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam multiformis
sapientia Dei. Sed Ecclesia est congregatio hominum fidelium. Ergo
Angelis per homines aliqua innotescunt.
2. Praeterea, Angeli superiores, qui immediate de divinis a Deo
illuminantur, inferiores Angelos instruere possunt, ut supra dictum
est. Sed aliqui homines immediate de divinis per Dei verbum sunt
instructi; sicut maxime patet de apostolis, secundum illud ad Heb.
I, novissime, diebus istis, locutus est nobis in filio. Ergo
aliqui homines aliquos Angelos docere potuerunt.
3. Praeterea, inferiores Angeli a superioribus instruuntur. Sed
quidam homines superiores sunt aliquibus Angelis, cum ad supremos
ordines Angelorum aliqui homines assumantur, ut Gregorius dicit in
quadam homilia. Ergo aliqui inferiores Angeli per aliquos homines de
divinis instrui possunt.
Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom.,
quod omnes divinae illuminationes perferuntur ad homines mediantibus
Angelis. Non ergo Angeli instruuntur per homines de divinis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra habitum est, inferiores Angeli
loqui quidem possunt superioribus Angelis, manifestando eis suas
cogitationes; sed de rebus divinis superiores ab inferioribus nunquam
illuminantur. Manifestum est autem quod eo modo quo inferiores Angeli
superioribus subduntur, supremi homines subduntur etiam infimis
Angelorum. Quod patet per id quod dominus dicit, Matth. XI,
inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista; sed qui
minor est in regno caelorum, maior est illo. Sic igitur de rebus
divinis ab hominibus Angeli nunquam illuminantur. Cogitationes tamen
suorum cordium homines Angelis per modum locutionis manifestare
possunt, quia secreta cordium scire solius Dei est.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus, V super Gen. ad Litt.,
sic exponit illam apostoli auctoritatem. Praemiserat enim apostolus,
mihi, omnium sanctorum minimo, data est gratia haec, illuminare omnes
quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo. Ita
dico absconditi, ut tamen innotesceret principibus et potestatibus in
caelestibus, per Ecclesiam scilicet, multiformis sapientia Dei.
Quasi dicat, ita hoc sacramentum erat absconditum hominibus, ut tamen
Ecclesiae caelesti, quae continetur in principibus et potestatibus,
hoc sacramentum notum esset a saeculis, non ante saecula, quia ibi
primitus Ecclesia fuit, quo post resurrectionem et ista Ecclesia
hominum congreganda est. Potest tamen et aliter dici, quod illud quod
absconditum est, non tantum in Deo innotescit Angelis, verum etiam
hic eis apparet, cum efficitur atque propalatur, ut Augustinus ibidem
subdit. Et sic dum per apostolos impleta sunt Christi et Ecclesiae
mysteria, Angelis aliqua apparuerunt de huiusmodi mysteriis, quae
ante erant eis occulta. Et per hunc modum potest intelligi quod
Hieronymus dicit, quod, apostolis praedicantibus, Angeli aliqua
mysteria cognoverunt, quia scilicet per praedicationem apostolorum
huiusmodi mysteria explebantur in rebus ipsis, sicut praedicante Paulo
convertebantur gentes; de quo apostolus ibi loquitur.
Ad secundum dicendum quod apostoli instruebantur immediate a verbo
Dei, non secundum eius divinitatem, sed inquantum eius humanitas
loquebatur. Unde ratio non sequitur.
Ad tertium dicendum quod aliqui homines, etiam in statu viae, sunt
maiores aliquibus Angelis, non quidem actu, sed virtute; inquantum
scilicet habent caritatem tantae virtutis, ut possint mereri maiorem
beatitudinis gradum quam quidam Angeli habeant. Sicut si dicamus
semen alicuius magnae arboris esse maius virtute quam aliquam parvam
arborem, cum tamen multo minus sit in actu.
|
|