|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod homo per virtutem animae
possit corporalem materiam immutare. Dicit enim Gregorius, II
Dialog., quod sancti miracula aliquando ex prece faciunt, aliquando
ex potestate, sicut Petrus, qui Tabitham mortuam orando suscitavit,
Ananiam et Saphiram mentientes morti increpando tradidit. Sed in
operatione miraculorum fit aliqua immutatio materiae corporalis. Ergo
homines virtute suae animae possunt materiam corporalem immutare.
2. Praeterea, super illud ad Gal. III, quis vos fascinavit
veritati non obedire? Dicit Glossa quod quidam habent oculos
urentes, qui solo aspectu inficiunt alios, et maxime pueros. Sed hoc
non esset, nisi virtus animae posset materiam corporalem immutare.
Ergo homo per virtutem suae animae potest materiam corporalem
immutare.
3. Praeterea, corpus humanum est nobilius quam alia inferiora
corpora. Sed per apprehensionem animae humanae immutatur corpus
humanum ad calorem et frigus, ut patet in irascentibus et timentibus;
et quandoque etiam haec immutatio pervenit usque ad aegritudinem et
mortem. Ergo multo magis anima hominis potest sua virtute materiam
corporalem immutare.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in III de Trin., quod
materia corporalis soli Deo obedit ad nutum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est materia corporalis non
immutatur ad formam, nisi vel ab agente aliquo composito ex materia et
forma; vel ab ipso Deo, in quo virtualiter et materia et forma
praeexistit, sicut in primordiali causa utriusque. Unde et de
Angelis supra dictum est quod materiam corporalem immutare non possunt
naturali virtute, nisi applicando corporalia agentia ad effectus
aliquos producendos. Multo igitur minus anima sua virtute naturali
potest immutare materiam corporalem, nisi mediantibus aliquibus
corporibus.
Ad primum ergo dicendum quod sancti dicuntur miracula facere ex
potestate gratiae, non naturae. Quod patet per illud quod Gregorius
ibidem dicit, qui filii Dei ex potestate sunt, ut dicit Ioannes,
quid mirum si signa facere ex potestate valeant?
Ad secundum dicendum quod fascinationis causam assignavit Avicenna ex
hoc, quod materia corporalis nata est obedire spirituali substantiae
magis quam contrariis agentibus in natura. Et ideo quando anima fuerit
fortis in sua imaginatione, corporalis materia immutatur secundum eam.
Et hanc dicit esse causam oculi fascinantis. Sed supra ostensum est
quod materia corporalis non obedit substantiae spirituali ad nutum,
nisi soli creatori. Et ideo melius dicendum est, quod ex forti
imaginatione animae immutantur spiritus corporis coniuncti. Quae
quidem immutatio spirituum maxime fit in oculis, ad quos subtiliores
spiritus perveniunt. Oculi autem inficiunt aerem continuum usque ad
determinatum spatium, per quem modum specula, si fuerint nova et
pura, contrahunt quandam impuritatem ex aspectu mulieris menstruatae,
ut Aristoteles dicit in libro de Somn. et Vig. Sic igitur cum
aliqua anima fuerit vehementer commota ad malitiam, sicut maxime in
vetulabus contingit, efficitur secundum modum praedictum aspectus eius
venenosus et noxius, et maxime pueris, qui habent corpus tenerum, et
de facili receptivum impressionis. Possibile est etiam quod ex Dei
permissione, vel etiam ex aliquo facto occulto, cooperetur ad hoc
malignitas Daemonum, cum quibus vetulae sortilegae aliquod foedus
habent.
Ad tertium dicendum quod anima corpori humano unitur ut forma, et
appetitus sensitivus, qui obedit aliqualiter rationi, ut supra dictum
est, est actus alicuius organi corporalis. Et ideo oportet quod ad
apprehensionem animae humanae, commoveatur appetitus sensitivus cum
aliqua operatione corporali. Ad exteriora vero corpora immutanda
apprehensio animae humanae non sufficit, nisi mediante immutatione
proprii corporis, ut dictum est.
|
|