|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod anima hominis separata
possit corpora saltem localiter movere. Substantiae enim spirituali
naturaliter obedit corpus ad motum localem, ut supra dictum est. Sed
anima separata est substantia spiritualis. Ergo suo imperio potest
exteriora corpora movere.
2. Praeterea, in itinerario Clementis dicitur, narrante Niceta ad
Petrum, quod Simon magus per magicas artes pueri a se interfecti
animam retinebat, per quam magicas operationes efficiebat. Sed hoc
esse non potuisset sine aliqua corporum transmutatione, ad minus
locali. Ergo anima separata habet virtutem localiter movendi corpora.
Sed contra est quod philosophus dicit, in libro de anima quod anima
non potest movere quodcumque corpus, sed solummodo proprium.
Respondeo dicendum quod anima separata sua naturali virtute non potest
movere aliquod corpus. Manifestum est enim quod, cum anima est
corpori unita, non movet corpus nisi vivificatum, unde si aliquod
membrum corporis mortificetur, non obedit animae ad motum localem.
Manifestum est autem quod ab anima separata nullum corpus vivificatur.
Unde nullum corpus obedit ei ad motum localem, quantum est ex virtute
suae naturae, supra quam potest aliquid ei conferri virtute divina.
Ad primum ergo dicendum quod substantiae quaedam spirituales sunt,
quarum virtutes non determinantur ad aliqua corpora, sicut sunt
Angeli, qui sunt naturaliter a corporibus absoluti, et ideo diversa
corpora eis possunt obedire ad motum. Si tamen alicuius substantiae
separatae virtus motiva determinetur naturaliter ad movendum aliquod
corpus, non poterit illa substantia movere aliquod corpus maius, sed
minus, sicut, secundum philosophos, motor inferioris caeli non posset
movere caelum superius. Unde cum anima secundum suam naturam
determinetur ad movendum corpus cuius est forma, nullum aliud corpus
sua naturali virtute movere potest.
Ad secundum dicendum quod, sicut dicit Augustinus X de Civ. Dei,
et Chrysostomus super Matth., frequenter Daemones simulant se esse
animas mortuorum, ad confirmandum gentilium errorem, qui hoc
credebant. Et ideo credibile est quod Simon magus illudebatur ab
aliquo Daemone, qui simulabat se esse animam pueri quem ipse
occiderat.
|
|