|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod anima sensitiva non
traducatur cum semine, sed sit per creationem a Deo. Omnis enim
substantia perfecta quae non est composita ex materia et forma, si esse
incipiat, hoc non est per generationem, sed per creationem, quia
nihil generatur nisi ex materia. Sed anima sensitiva est substantia
perfecta, alioquin non posset movere corpus, et cum sit forma
corporis, non est ex materia et forma composita. Ergo non incipit
esse per generationem, sed per creationem.
2. Praeterea, principium generationis in rebus viventibus est per
potentiam generativam; quae, cum numeretur inter vires animae
vegetabilis, est infra animam sensitivam. Nihil autem agit ultra suam
speciem. Ergo anima sensitiva non potest causari per vim generativam
animalis.
3. Praeterea, generans generat sibi simile, et sic oportet quod
forma generati sit actu in causa generationis. Sed anima sensitiva non
est actu in semine, nec ipsa nec aliqua pars eius, quia nulla pars
animae sensitivae est nisi in aliqua parte corporis; in semine autem
non est aliqua corporis particula, quia nulla particula corporis est
quae non fiat ex semine, et per virtutem seminis. Ergo anima
sensitiva non causatur ex semine.
4. Praeterea, si in semine est aliquod principium activum animae
sensitivae, aut illud principium manet, generato iam animali; aut non
manet. Sed manere non potest. Quia vel esset idem cum anima
sensitiva animalis generati, et hoc est impossibile, quia sic esset
idem generans et generatum, faciens et factum. Vel esset aliquid
aliud, et hoc etiam est impossibile, quia supra ostensum est quod in
uno animali non est nisi unum principium formale, quod est una anima.
Si autem non manet, hoc etiam videtur impossibile, quia sic aliquod
agens ageret ad corruptionem sui ipsius, quod est impossibile. Non
ergo anima sensitiva potest generari ex semine.
Sed contra, ita se habet virtus quae est in semine, ad animalia quae
ex semine generantur, sicut se habet virtus quae est in elementis
mundi, ad animalia quae ex elementis mundi producuntur, sicut quae ex
putrefactione generantur. Sed in huiusmodi animalibus animae
producuntur ex virtute quae est in elementis; secundum illud Gen.
I, producant aquae reptile animae viventis. Ergo et animalium quae
generantur ex semine, animae producuntur ex virtute quae est in
semine.
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt animas sensitivas animalium a
Deo creari. Quae quidem positio conveniens esset, si anima sensitiva
esset res subsistens, habens per se esse et operationem. Sic enim,
sicut per se haberet esse et operationem, ita per se deberetur ei
fieri. Et cum res simplex et subsistens non possit fieri nisi per
creationem, sequeretur quod anima sensitiva procederet in esse per
creationem. Sed ista radix est falsa, scilicet quod anima sensitiva
per se habeat esse et operationem, ut ex superioribus patet, non enim
corrumperetur, corrupto corpore. Et ideo, cum non sit forma
subsistens, habet se in essendo ad modum aliarum formarum corporalium,
quibus per se non debetur esse, sed esse dicuntur inquantum composita
subsistentia per eas sunt. Unde et ipsis compositis debetur fieri.
Et quia generans est simile generato, necesse est quod naturaliter tam
anima sensitiva, quam aliae huiusmodi formae, producantur in esse ab
aliquibus corporalibus agentibus transmutantibus materiam de potentia in
actum, per aliquam virtutem corpoream quae est in eis. Quanto autem
aliquod agens est potentius, tanto potest suam actionem diffundere ad
magis distans, sicut quanto aliquod corpus est magis calidum, tanto ad
remotius calefactionem producit. Corpora igitur non viventia, quae
sunt inferiora naturae ordine, generant quidem sibi simile, non per
aliquod medium, sed per seipsa; sicut ignis per seipsum generat
ignem. Sed corpora viventia, tanquam potentiora, agunt ad generandum
sibi simile et sine medio, et per medium. Sine medio quidem, in
opere nutritionis, in quo caro generat carnem, cum medio vero, in
actu generationis, quia ex anima generantis derivatur quaedam virtus
activa ad ipsum semen animalis vel plantae, sicut et a principali
agente derivatur quaedam vis motiva ad instrumentum. Et sicut non
refert dicere quod aliquid moveatur ab instrumento, vel a principali
agente; ita non refert dicere quod anima generati causetur ab anima
generantis, vel a virtute derivata ab ipsa, quae est in semine.
Ad primum ergo dicendum quod anima sensitiva non est substantia
perfecta per se subsistens. Et de hoc supra dictum est, nec oportet
hic iterare.
Ad secundum dicendum quod virtus generativa non generat solum in
virtute propria, sed in virtute totius animae, cuius est potentia.
Et ideo virtus generativa plantae generat plantam; virtus vero
generativa animalis generat animal. Quanto enim anima fuerit
perfectior, tanto virtus eius generativa ordinatur ad perfectiorem
effectum.
Ad tertium dicendum quod illa vis activa quae est in semine, ex anima
generantis derivata, est quasi quaedam motio ipsius animae generantis,
nec est anima, aut pars animae, nisi in virtute; sicut in serra vel
securi non est forma lecti, sed motio quaedam ad talem formam. Et
ideo non oportet quod ista vis activa habeat aliquod organum in actu;
sed fundatur in ipso spiritu incluso in semine, quod est spumosum, ut
attestatur eius albedo. In quo etiam spiritu est quidam calor ex
virtute caelestium corporum, quorum etiam virtute agentia inferiora
agunt ad speciem, ut supra dictum est. Et quia in huiusmodi spiritu
concurrit virtus animae cum virtute caelesti, dicitur quod homo generat
hominem, et sol. Calidum autem elementare se habet instrumentaliter
ad virtutem animae, sicut etiam ad virtutem nutritivam, ut dicitur in
II de anima.
Ad quartum dicendum quod in animalibus perfectis, quae generantur ex
coitu, virtus activa est in semine maris, secundum philosophum in
libro de Generat. Animal.; materia autem foetus est illud quod
ministratur a femina. In qua quidem materia statim a principio est
anima vegetabilis, non quidem secundum actum secundum, sed secundum
actum primum, sicut anima sensitiva est in dormientibus. Cum autem
incipit attrahere alimentum, tunc iam actu operatur. Huiusmodi igitur
materia transmutatur a virtute quae est in semine maris, quousque
perducatur in actum animae sensitivae, non ita quod ipsamet vis quae
erat in semine, fiat anima sensitiva; quia sic idem esset generans et
generatum; et hoc magis esset simile nutritioni et augmento, quam
generationi, ut philosophus dicit. Postquam autem per virtutem
principii activi quod erat in semine, producta est anima sensitiva in
generato quantum ad aliquam partem eius principalem, tunc iam illa
anima sensitiva prolis incipit operari ad complementum proprii
corporis, per modum nutritionis et augmenti. Virtus autem activa quae
erat in semine, esse desinit, dissoluto semine, et evanescente
spiritu qui inerat. Nec hoc est inconveniens, quia vis ista non est
principale agens, sed instrumentale; motio autem instrumenti cessat,
effectu iam producto in esse.
|
|