|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod anima intellectiva
causetur ex semine. Dicitur enim Gen. XLVI, cunctae animae quae
egressae sunt de femore Iacob, sexaginta sex. Sed nihil egreditur de
femore hominis, nisi inquantum causatur ex semine. Ergo anima
intellectiva causatur ex semine.
2. Praeterea, sicut supra ostensum est, in homine est una et eadem
anima secundum substantiam, intellectiva, sensitiva et nutritiva.
Sed anima sensitiva in homine generatur ex semine, sicut in aliis
animalibus, unde et philosophus dicit in libro de Generat.
Animal., quod non simul fit animal et homo, sed prius fit animal
habens animam sensitivam. Ergo et anima intellectiva causatur ex
semine.
3. Praeterea, unum et idem agens, est cuius actio terminatur ad
formam, et materiam, alioquin ex forma et materia non fieret unum
simpliciter. Sed anima intellectiva est forma corporis humani, quod
formatur per virtutem seminis. Ergo et anima intellectiva per virtutem
seminis causatur.
4. Praeterea, homo generat sibi simile secundum speciem. Sed
species humana constituitur per animam rationalem. Ergo anima
rationalis est a generante.
5. Praeterea, inconveniens est dicere quod Deus cooperetur
peccantibus. Sed si animae rationales crearentur a Deo, Deus
interdum cooperaretur adulteris, de quorum illicito coitu proles
interdum generatur. Non ergo animae rationales creantur a Deo.
Sed contra est quod dicitur in libro de Eccles. Dogmat., quod
animae rationales non seminantur per coitum.
Respondeo dicendum quod impossibile est virtutem activam quae est in
materia, extendere suam actionem ad producendum immaterialem effectum.
Manifestum est autem quod principium intellectivum in homine est
principium transcendens materiam, habet enim operationem in qua non
communicat corpus. Et ideo impossibile est quod virtus quae est in
semine, sit productiva intellectivi principii. Similiter etiam quia
virtus quae est in semine agit in virtute animae generantis, secundum
quod anima generantis est actus corporis, utens ipso corpore in sua
operatione. In operatione autem intellectus non communicat corpus.
Unde virtus intellectivi principii, prout intellectivum est, non
potest ad semen pervenire. Et ideo philosophus, in libro de
Generat. Animal., dicit, relinquitur intellectus solus de foris
advenire. Similiter etiam anima intellectiva, cum habeat operationem
sine corpore, est subsistens, ut supra habitum est, et ita sibi
debetur esse et fieri. Et cum sit immaterialis substantia, non potest
causari per generationem, sed solum per creationem a Deo. Ponere
ergo animam intellectivam a generante causari, nihil est aliud quam
ponere eam non subsistentem; et per consequens corrumpi eam cum
corpore. Et ideo haereticum est dicere quod anima intellectiva
traducatur cum semine.
Ad primum ergo dicendum quod in auctoritate illa ponitur per
synecdochen pars pro toto, idest anima pro toto homine.
Ad secundum dicendum quod aliqui dixerunt quod operationes vitae quae
apparent in embryone, non sunt ab anima eius, sed ab anima matris;
vel a virtute formativa quae est in semine. Quorum utrumque falsum
est, opera enim vitae non possunt esse a principio extrinseco, sicut
sentire, nutriri et augeri. Et ideo dicendum est quod anima
praeexistit in embryone a principio quidem nutritiva, postmodum autem
sensitiva, et tandem intellectiva. Dicunt ergo quidam quod supra
animam vegetabilem quae primo inerat, supervenit alia anima, quae est
sensitiva; et supra illam iterum alia, quae est intellectiva. Et sic
sunt in homine tres animae, quarum una est in potentia ad aliam. Quod
supra improbatum est. Et ideo alii dicunt quod illa eadem anima quae
primo fuit vegetativa tantum, postmodum, per actionem virtutis quae
est in semine, perducitur ad hoc quod fiat etiam sensitiva; et tandem
perducitur ad hoc ut ipsa eadem fiat intellectiva, non quidem per
virtutem activam seminis, sed per virtutem superioris agentis,
scilicet Dei deforis illustrantis. Et propter hoc dicit philosophus
quod intellectus venit ab extrinseco. Sed hoc stare non potest.
Primo quidem, quia nulla forma substantialis recipit magis et minus;
sed superadditio maioris perfectionis facit aliam speciem, sicut
additio unitatis facit aliam speciem in numeris. Non est autem
possibile ut una et eadem forma numero sit diversarum specierum.
Secundo, quia sequeretur quod generatio animalis esset motus
continuus, paulatim procedens de imperfecto ad perfectum; sicut
accidit in alteratione. Tertio, quia sequeretur quod generatio
hominis aut animalis non sit generatio simpliciter, quia subiectum eius
esset ens actu. Si enim a principio in materia prolis est anima
vegetabilis, et postmodum usque ad perfectum paulatim perducitur; erit
semper additio perfectionis sequentis sine corruptione perfectionis
praecedentis. Quod est contra rationem generationis simpliciter.
Quarto, quia aut id quod causatur ex actione Dei, est aliquid
subsistens, et ita oportet quod sit aliud per essentiam a forma
praeexistente, quae non erat subsistens; et sic redibit opinio
ponentium plures animas in corpore. Aut non est aliquid subsistens,
sed quaedam perfectio animae praeexistentis, et sic ex necessitate
sequitur quod anima intellectiva corrumpatur, corrupto corpore; quod
est impossibile. Est autem et alius modus dicendi, secundum eos qui
ponunt unum intellectum in omnibus. Quod supra improbatum est. Et
ideo dicendum est quod, cum generatio unius semper sit corruptio
alterius, necesse est dicere quod tam in homine quam in animalibus
aliis, quando perfectior forma advenit, fit corruptio prioris, ita
tamen quod sequens forma habet quidquid habebat prima, et adhuc
amplius. Et sic per multas generationes et corruptiones pervenitur ad
ultimam formam substantialem, tam in homine quam in aliis animalibus.
Et hoc ad sensum apparet in animalibus ex putrefactione generatis.
Sic igitur dicendum est quod anima intellectiva creatur a Deo in fine
generationis humanae, quae simul est et sensitiva et nutritiva,
corruptis formis praeexistentibus.
Ad tertium dicendum quod ratio illa locum habet in diversis agentibus
non ordinatis ad invicem. Sed si sint multa agentia ordinata, nihil
prohibet virtutem superioris agentis pertingere ad ultimam formam;
virtutes autem inferiorum agentium pertingere solum ad aliquam materiae
dispositionem; sicut virtus seminis disponit materiam, virtus autem
animae dat formam, in generatione animalis. Manifestum est autem ex
praemissis quod tota natura corporalis agit ut instrumentum spiritualis
virtutis; et praecipue Dei. Et ideo nihil prohibet quin formatio
corporis sit ab aliqua virtute corporali, anima autem intellectiva sit
a solo Deo.
Ad quartum dicendum quod homo generat sibi simile, inquantum per
virtutem seminis eius disponitur materia ad susceptionem talis formae.
Ad quintum dicendum quod in actione adulterorum, illud quod est
naturae, bonum est, et huic cooperatur Deus. Quod vero est
inordinatae voluptatis, malum est, et huic Deus non cooperatur.
|
|