|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod animae humanae fuerint
creatae simul a principio mundi. Dicitur enim Gen. II, requievit
Deus ab omni opere quod patrarat. Hoc autem non esset, si quotidie
novas animas crearet. Ergo omnes animae sunt simul creatae.
2. Praeterea, ad perfectionem universi maxime pertinent substantiae
spirituales. Si igitur animae simul crearentur cum corporibus,
quotidie innumerabiles spirituales substantiae perfectioni universi
adderentur, et sic universum a principio fuisset imperfectum. Quod
est contra illud quod dicitur Gen. II, Deum omne opus suum
complesse.
3. Praeterea, finis rei respondet eius principio. Sed anima
intellectiva remanet, destructo corpore. Ergo incoepit esse ante
corpus.
Sed contra est quod dicitur in libro de Eccles. Dogmat., quod
simul anima creatur cum corpore.
Respondeo dicendum quod quidam posuerunt quod animae intellectivae
accidat uniri corpori, ponentes eam esse eiusdem conditionis cum
substantiis spiritualibus quae corpori non uniuntur. Et ideo posuerunt
animas hominum simul a principio cum Angelis creatas. Sed haec opinio
falsa est. Primo quidem, quantum ad radicem. Si enim accidentaliter
conveniret animae corpori uniri, sequeretur quod homo, qui ex ista
unione constituitur, esset ens per accidens; vel quod anima esset
homo, quod falsum est, ut supra ostensum est. Quod etiam anima
humana non sit eiusdem naturae cum Angelis, ipse diversus modus
intelligendi ostendit, ut supra ostensum est, homo enim intelligit a
sensibus accipiendo, et convertendo se ad phantasmata, ut supra
ostensum est. Et ideo indiget uniri corpori, quo indiget ad
operationem sensitivae partis. Quod de Angelo dici non potest.
Secundo apparet falsitas in ipsa positione. Si enim animae naturale
est corpori uniri, esse sine corpore est sibi contra naturam, et sine
corpore existens non habet suae naturae perfectionem. Non fuit autem
conveniens ut Deus ab imperfectis suum opus inchoaret, et ab his quae
sunt praeter naturam, non enim fecit hominem sine manu aut sine pede,
quae sunt partes naturales hominis. Multo igitur minus fecit animam
sine corpore. Si vero aliquis dicat quod non est naturale animae
corpori uniri, oportet inquirere causam quare sint corporibus unitae.
Oportet autem dicere quod aut hoc sit factum ex eius voluntate; aut ex
alia causa. Si ex eius voluntate, videtur hoc esse inconveniens.
Primo quidem, quia haec voluntas irrationabilis esset, si non
indigeret corpore, et vellet ei uniri, si enim eo indigeret, naturale
esset ei quod corpori uniretur, quia natura non deficit in
necessariis. Secundo, quia nulla ratio esset quare animae a principio
mundi creatae, post tot tempora voluntas accesserit ut nunc corpori
uniatur. Est enim substantia spiritualis supra tempus, utpote
revolutiones caeli excedens. Tertio quia videretur a casu esse quod
haec anima huic corpori uniretur, cum ad hoc requiratur concursus
duarum voluntatum, scilicet animae advenientis, et hominis
generantis. Si autem praeter voluntatem ipsius corpori unitur, et
praeter eius naturam; oportet quod hoc sit ex causa violentiam
inferente, et sic erit ei poenale et triste. Quod est secundum
errorem Origenis, qui posuit animas incorporari propter poenam
peccati. Unde cum haec omnia sint inconvenientia, simpliciter
confitendum est quod animae non sunt creatae ante corpora, sed simul
creantur cum corporibus infunduntur.
Ad primum ergo dicendum quod Deus dicitur cessasse die septimo, non
quidem ab omni opere, cum dicatur Ioan. V, pater meus usque modo
operatur; sed a novis rerum generibus et speciebus condendis, quae in
operibus primis non aliquo modo praeextiterint. Sic enim animae quae
nunc creantur, praeextiterunt secundum similitudinem speciei in primis
operibus, in quibus anima Adae creata fuit.
Ad secundum dicendum quod perfectioni universi, quantum ad numerum
individuorum, quotidie potest addi aliquid, non autem quantum ad
numerum specierum.
Ad tertium dicendum quod hoc quod anima remanet sine corpore,
contingit per corporis corruptionem, quae consecuta est ex peccato.
Unde non fuit conveniens quod ab hoc inciperent Dei opera, quia,
sicut scriptum est Sap. I, Deus mortem non fecit, sed impii
manibus et verbis accersierunt eam.
|
|