|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod nihil de alimento
transeat in veritatem humanae naturae. Dicitur enim Matth. XV,
omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et per secessum emittitur.
Sed quod emittitur, non transit in veritatem humanae naturae. Ergo
nihil de alimento in veritatem humanae naturae transit.
2. Praeterea, philosophus, in I de Generat., distinguit carnem
secundum speciem, et secundum materiam; et dicit quod caro secundum
materiam advenit et recedit. Quod autem ex alimento generatur,
advenit et recedit. Ergo id in quod alimentum convertitur, est caro
secundum materiam, non autem caro secundum speciem. Sed hoc pertinet
ad veritatem humanae naturae, quod pertinet ad speciem eius. Ergo
alimentum non transit in veritatem humanae naturae.
3. Praeterea, ad veritatem humanae naturae pertinere videtur humidum
radicale; quod si deperdatur, restitui non potest, ut medici dicunt.
Posset autem restitui, si alimentum converteretur in ipsum humidum.
Ergo nutrimentum non convertitur in veritatem humanae naturae.
4. Praeterea, si alimentum transiret in veritatem humanae naturae,
quidquid in homine deperditur, restaurari posset. Sed mors hominis
non accidit nisi per deperditionem alicuius. Posset igitur homo per
sumptionem alimenti in perpetuum se contra mortem tueri.
5. Praeterea, si alimentum in veritatem humanae naturae transiret,
nihil esset in homine quod non posset recedere et reparari, quia id
quod in homine generatur ex alimento, et recedere et reparari potest.
Si ergo homo diu viveret, sequeretur quod nihil quod in eo fuit
materialiter in principio suae generationis, finaliter remaneret in
ipso. Et sic non esset idem homo numero per totam vitam suam, cum ad
hoc quod aliquid sit idem numero, requiratur identitas materiae. Hoc
autem est inconveniens. Non ergo alimentum transit in veritatem
humanae naturae.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro de vera Relig.,
alimenta carnis corrupta, idest amittentia formam suam, in membrorum
fabricam migrant. Sed fabrica membrorum pertinet ad veritatem humanae
naturae. Ergo alimenta transeunt in veritatem humanae naturae.
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, II Metaphys., hoc
modo se habet unumquodque ad veritatem, sicut se habet ad esse. Illud
ergo pertinet ad veritatem naturae alicuius, quod est de constitutione
naturae ipsius. Sed natura dupliciter considerari potest, uno modo,
in communi, secundum rationem speciei; alio modo, secundum quod est
in hoc individuo. Ad veritatem igitur naturae alicuius in communi
consideratae, pertinet forma et materia eius in communi accepta, ad
veritatem autem naturae in hoc particulari consideratae, pertinet
materia individualis signata, et forma per huiusmodi materiam
individuata. Sicut de veritate humanae naturae in communi, est anima
humana et corpus, sed de veritate humanae naturae in Petro et
Martino, est haec anima et hoc corpus. Sunt autem quaedam, quorum
formae non possunt salvari nisi in una materia signata, sicut forma
solis non potest salvari nisi in materia quae actu sub ea continetur.
Et secundum hunc modum, aliqui posuerunt quod forma humana non potest
salvari nisi in materia quadam signata, quae scilicet a principio fuit
tali forma formata in primo homine. Ita quod quidquid aliud praeter
illud quod ex primo parente in posteros derivatur, additum fuerit, non
pertinet ad veritatem humanae naturae, quasi non vere accipiat formam
humanae naturae. Sed illa materia quae in primo homine formae humanae
fuit subiecta, in seipsa multiplicatur, et hoc modo multitudo
humanorum corporum a corpore primi hominis derivatur. Et secundum
hos, alimentum non convertitur in veritatem humanae naturae, sed
dicunt quod alimentum accipitur ut quoddam fomentum naturae, idest ut
resistat actioni caloris naturalis, ne consumat humidum radicale;
sicut plumbum vel stannum adiungitur argento, ne consumatur per ignem.
Sed haec positio est multipliciter irrationabilis. Primo quidem,
quia eiusdem rationis est quod aliqua forma possit fieri in alia
materia, et quod possit propriam materiam deserere, et ideo omnia
generabilia sunt corruptibilia, et e converso. Manifestum est autem
quod forma humana potest deficere ab hac materia quae ei subiicitur,
alioquin corpus humanum corruptibile non esset. Unde relinquitur quod
et alii materiae advenire possit, aliquo alio in veritatem humanae
naturae transeunte. Secundo, quia in omnibus quorum materia invenitur
tota sub uno individuo, non est nisi unum individuum in una specie,
sicut patet in sole et luna, et huiusmodi. Sic igitur non esset nisi
unum individuum humanae speciei. Tertio, quia non est possibile quod
multiplicatio materiae attendatur nisi vel secundum quantitatem tantum,
sicut accidit in rarefactis, quorum materia suscipit maiores
dimensiones; vel etiam secundum substantiam materiae. Sola autem
eadem substantia materiae manente, non potest dici quod sit
multiplicata, quia idem ad seipsum non constituit multitudinem, cum
necesse sit omnem multitudinem ex aliqua divisione causari. Unde
oportet quod aliqua alia substantia materiae adveniat, vel per
creationem, vel per conversionem alterius in ipsam. Unde relinquitur
quod non potest aliqua materia multiplicari, nisi vel per
rarefactionem, sicut cum ex aqua fit aer; vel per conversionem
alterius rei, sicut multiplicatur ignis per additionem lignorum; vel
per creationem materiae. Sed manifestum est multiplicationem materiae
in humanis corporibus non accidere per rarefactionem, quia sic corpora
hominum perfectae aetatis essent imperfectiora quam corpora puerorum.
Nec iterum per creationem novae materiae, quia secundum Gregorium,
omnia sunt simul creata secundum substantiam materiae, licet non
secundum speciem formae. Unde relinquitur quod multiplicatio corporis
humani non fit nisi per hoc, quod alimentum convertitur in veritatem
humani corporis. Quarto, quia cum homo non differat ab animalibus et
plantis secundum animam vegetabilem, sequeretur quod etiam corpora
animalium et plantarum non multiplicarentur per conversionem alimenti in
corpus nutritum, sed per quandam multiplicationem. Quae non potest
esse naturalis, cum materia secundum naturam non extendatur nisi usque
ad certam quantitatem; nec iterum inveniatur aliquid naturaliter
crescere, nisi per rarefactionem, vel conversionem alterius in ipsum.
Et sic totum opus generativae et nutritivae, quae dicuntur vires
naturales, esset miraculosum. Quod est omnino inconveniens. Unde
alii dixerunt quod forma humana potest quidem fieri de novo in aliqua
alia materia, si consideretur natura humana in communi, non autem si
accipiatur prout est in hoc individuo, in quo forma humana fixa manet
in quadam materia determinata, cui primo imprimitur in generatione
huius individui, ita quod illam materiam nunquam deserit usque ad
ultimam individui corruptionem. Et hanc materiam dicunt principaliter
pertinere ad veritatem humanae naturae. Sed quia huiusmodi materia non
sufficit ad quantitatem debitam, requiritur ut adveniat alia materia
per conversionem alimenti in substantiam nutriti, quantum sufficiat ad
debitum augmentum. Et hanc materiam dicunt secundario pertinere ad
veritatem humanae naturae, quia non requiritur ad primum esse
individui, sed ad quantitatem eius. Iam vero si quid aliud advenit ex
alimento, non pertinet ad veritatem humanae naturae, proprie
loquendo. Sed hoc etiam est inconveniens. Primo quidem, quia haec
opinio iudicat de materia corporum viventium, ad modum corporum
inanimatorum; in quibus etsi sit virtus ad generandum simile in
specie, non tamen est virtus in eis ad generandum aliquid sibi simile
secundum individuum; quae quidem virtus in corporibus viventibus est
virtus nutritiva. Nihil ergo per virtutem nutritivam adderetur
corporibus viventibus, si alimentum in veritatem naturae ipsorum non
converteretur. Secundo quia virtus activa quae est in semine, est
quaedam impressio derivata ab anima generantis, sicut supra dictum
est. Unde non potest esse maioris virtutis in agendo, quam ipsa anima
a qua derivatur. Si ergo ex virtute seminis vere assumit aliqua
materia formam naturae humanae, multo magis anima in nutrimentum
coniunctum poterit veram formam naturae humanae imprimere per potentiam
nutritivam. Tertio, quia nutrimento indigetur non solum ad
augmentum, alioquin terminato augmento necessarium non esset, sed
etiam ad restaurandum illud quod deperditur per actionem caloris
naturalis. Non autem esset restauratio, nisi id quod ex alimento
generatur, succederet in locum deperditi. Unde sicut id quod primo
inerat, est de veritate humanae naturae, ita et id quod ex alimento
generatur. Et ideo, secundum alios, dicendum est quod alimentum vere
convertitur in veritatem humanae naturae, inquantum vere accipit
speciem carnis et ossis et huiusmodi partium. Et hoc est quod dicit
philosophus in II de anima, quod alimentum nutrit inquantum est
potentia caro.
Ad primum ergo dicendum quod dominus non dicit quod totum quod in os
intrat, per secessum emittatur, sed omne, quia de quolibet cibo
aliquid impurum per secessum emittitur. Vel potest dici quod quidquid
ex alimento generatur, potest etiam per calorem naturalem resolvi, et
per poros quosdam occultos emitti, ut Hieronymus exponit.
Ad secundum dicendum quod aliqui per carnem secundum speciem
intellexerunt id quod primo accipit speciem humanam, quod sumitur a
generante, et hoc dicunt semper manere, quousque individuum durat.
Carnem vero secundum materiam dicunt esse quae generatur ex alimento,
et hanc dicunt non semper permanere, sed quod sicut advenit, ita
abscedit. Sed hoc est contra intentionem Aristotelis. Dicit enim
ibi quod, sicut in unoquoque habentium speciem in materia, puta in
ligno et lapide, ita et in carne hoc est secundum speciem, et illud
secundum materiam. Manifestum est autem quod praedicta distinctio
locum non habet in rebus inanimatis, quae non generantur ex semine,
nec nutriuntur. Et iterum, cum id quod ex alimento generatur,
adiungatur corpori nutrito per modum mixtionis, sicut aqua miscetur
vino, ut ponit exemplum ibidem philosophus; non potest alia esse
natura eius quod advenit, et eius cui advenit, cum iam sit factum unum
per veram mixtionem. Unde nulla ratio est quod unum consumatur per
calorem naturalem, et alterum maneat. Et ideo aliter dicendum est,
quod haec distinctio philosophi non est secundum diversas carnes, sed
est eiusdem carnis secundum diversam considerationem. Si enim
consideretur caro secundum speciem, idest secundum id quod est formale
in ipsa, sic semper manet, quia semper manet natura carnis, et
dispositio naturalis ipsius. Sed si consideretur caro secundum
materiam, sic non manet, sed paulatim consumitur et restauratur,
sicut patet in igne fornacis, cuius forma manet, sed materia paulatim
consumitur, et alia in locum eius substituitur.
Ad tertium dicendum quod ad humidum radicale intelligitur pertinere
totum id in quo fundatur virtus speciei. Quod si subtrahatur,
restitui non potest, sicut si amputetur manus aut pes, vel aliquid
huiusmodi. Sed humidum nutrimentale est quod nondum pervenit ad
suscipiendum perfecte naturam speciei, sed est in via ad hoc; sicut
est sanguis, et alia huiusmodi. Unde si talia subtrahantur, remanet
adhuc virtus speciei in radice, quae non tollitur.
Ad quartum dicendum quod omnis virtus in corpore passibili per
continuam actionem debilitatur, quia huiusmodi agentia etiam
patiuntur. Et ideo virtus conversiva in principio quidem tam fortis
est, ut possit convertere non solum quod sufficit ad restaurationem
deperditi, sed etiam ad augmentum. Postea vero non potest convertere
nisi quantum sufficit ad restaurationem deperditi, et tunc cessat
augmentum. Demum nec hoc potest, et tunc fit diminutio. Deinde,
deficiente huiusmodi virtute totaliter, animal moritur. Sicut virtus
vini convertentis aquam admixtam, paulatim per admixtionem aquae
debilitatur, ut tandem totum fiat aquosum, ut philosophus exemplificat
in I de Generat.
Ad quintum dicendum quod, sicut philosophus dicit in I de Generat.
quando aliqua materia per se convertitur in ignem, tunc dicitur ignis
de novo generari, quando vero aliqua materia convertitur in ignem
praeexistentem, dicitur ignis nutriri. Unde si tota materia simul
amittat speciem ignis, et alia materia convertatur in ignem, erit
alius ignis numero. Si vero, paulatim combusto uno ligno, aliud
substituatur, et sic deinceps quousque omnia prima consumantur, semper
remanet idem ignis numero, quia semper quod additur, transit in
praeexistens. Et similiter est intelligendum in corporibus
viventibus, in quibus ex nutrimento restauratur id quod per calorem
naturalem consumitur.
|
|