|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod semen non sit de
superfluo alimenti, sed de substantia generantis. Dicit enim
Damascenus quod generatio est opus naturae ex substantia generantis
producens quod generatur. Sed id quod generatur, generatur ex
semine. Ergo semen est de substantia generantis.
2. Praeterea, secundum hoc filius assimilatur patri, quod ab eo
aliquid accipit. Sed si semen ex quo aliquid generatur, sit de
superfluo alimenti; nihil acciperet aliquis ab avo et praecedentibus,
in quibus hoc alimentum nullo modo fuit. Ergo non assimilaretur
aliquis avo et praecedentibus, magis quam aliis hominibus.
3. Praeterea, alimentum hominis generantis quandoque est ex carnibus
bovis, vel porci, et aliorum huiusmodi. Si igitur semen esset de
superfluo alimenti, homo generatus ex semine maiorem affinitatem
haberet cum bove et porco, quam cum patre et aliis consanguineis.
4. Praeterea, Augustinus dicit, X super Gen. ad Litt., quod
nos fuimus in Adam non solum secundum seminalem rationem, sed etiam
secundum corpulentam substantiam. Hoc autem non esset, si semen esset
ex superfluo alimenti. Ergo semen non est superfluo alimenti.
Sed contra est quod philosophus probat multipliciter, in libro de
Generat. Animal., quod semen est superfluum alimenti.
Respondeo dicendum quod ista quaestio aliqualiter dependet ex
praemissis. Si enim in natura humana est virtus ad communicandum suam
formam materiae alienae non solum in alio, sed etiam in ipso;
manifestum est quod alimentum, quod est in principio dissimile, in
fine fit simile per formam communicatam. Est autem naturalis ordo ut
aliquid gradatim de potentia reducatur in actum, et ideo in his quae
generantur, invenimus quod primo unumquodque est imperfectum, et
postea perficitur. Manifestum est autem quod commune se habet ad
proprium et determinatum, ut imperfectum ad perfectum, et ideo videmus
quod in generatione animalis prius generatur animal, quam homo vel
equus. Sic igitur et ipsum alimentum primo quidem accipit quandam
virtutem communem respectu omnium partium corporis, et in fine
determinatur ad hanc partem vel ad illam. Non autem est possibile quod
accipiatur pro semine id quod iam conversum est in substantiam
membrorum, per quandam resolutionem. Quia illud resolutum, si non
retineret naturam eius a quo resolvitur, tunc iam esset recedens a
natura generantis, quasi in via corruptionis existens; et sic non
haberet virtutem convertendi aliud in similem naturam. Si vero
retineret naturam eius a quo resolvitur, tunc, cum esset contractum ad
determinatam partem, non haberet virtutem movendi ad naturam totius,
sed solum ad naturam partis. Nisi forte quis dicat quod esset
resolutum ab omnibus partibus corporis, et quod retineat naturam omnium
partium. Et sic semen esset quasi quoddam parvum animal in actu; et
generatio animalis ex animali non esset nisi per divisionem, sicut
lutum generatur ex luto, et sicut accidit in animalibus quae decisa
vivunt. Hoc autem est inconveniens. Relinquitur ergo quod semen non
sit decisum ab eo quod erat actu totum; sed magis sit in potentia
totum, habens virtutem ad productionem totius corporis, derivatam an
anima generantis, ut supra dictum est. Hoc autem quod est in potentia
ad totum, est illud quod generatur ex alimento, antequam convertatur
in substantiam membrorum. Et ideo ex hoc semen accipitur. Et
secundum hoc, virtus nutritiva dicitur deservire generativae, quia id
quod est conversum per virtutem nutritivam, accipitur a virtute
generativa ut semen. Et huius signum ponit philosophus, quod animalia
magni corporis, quae indigent multo nutrimento, sunt pauci seminis
secundum quantitatem sui corporis, et paucae generationis; et
similiter homines pingues sunt pauci seminis, propter eandem causam.
Ad primum ergo dicendum quod generatio est de substantia generantis in
animalibus et plantis, inquantum semen habet virtutem ex forma
generantis, et inquantum est in potentia ad substantiam ipsius.
Ad secundum dicendum quod assimilatio generantis ad genitum non fit
propter materiam, sed propter formam agentis, quod generat sibi
simile. Unde non oportet ad hoc quod aliquis assimiletur avo, quod
materia corporalis seminis fuerit in avo; sed quod sit in semine aliqua
virtus derivata ab anima avi, mediante patre.
Et similiter dicendum est ad tertium. Nam affinitas non attenditur
secundum materiam, sed magis secundum derivationem formae.
Ad quartum dicendum quod verbum Augustini non est sic intelligendum,
quasi in Adam actu fuerit aut seminalis ratio huius hominis propinqua,
aut corpulenta eius substantia, sed utrumque fuit in Adam secundum
originem. Nam et materia corporalis, quae ministrata est a matre,
quam vocat corpulentam substantiam, derivatur originaliter ab Adam,
et similiter virtus activa existens in semine patris, quae est huius
hominis propinqua ratio seminalis. Sed Christus dicitur fuisse in
Adam secundum corpulentam substantiam, sed non secundum seminalem
rationem. Quia materia corporis eius, quae ministrata est a matre
virgine, derivata est ab Adam, sed virtus activa non est derivata ab
Adam, quia corpus eius non est formatum per virtutem virilis seminis,
sed operatione spiritus sancti. Talis enim partus decebat eum, qui
est super omnia benedictus Deus in saecula. Amen.
|
|