|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod ea quae videntur in Deo,
a videntibus divinam essentiam per aliquas similitudines videantur.
Omnis enim cognitio est per assimilationem cognoscentis ad cognitum,
sic enim intellectus in actu fit intellectum in actu, et sensus in actu
sensibile in actu, inquantum eius similitudine informatur, ut pupilla
similitudine coloris. Si igitur intellectus videntis Deum per
essentiam intelligat in Deo aliquas creaturas, oportet quod earum
similitudinibus informetur.
2. Praeterea, ea quae prius vidimus, memoriter tenemus. Sed
Paulus, videns in raptu essentiam Dei, ut dicit Augustinus XII
super Gen. ad litteram, postquam desiit essentiam Dei videre,
recordatus est multorum quae in illo raptu viderat, unde ipse dicit
quod audivit arcana verba, quae non licet homini loqui, II Cor.
XII. Ergo oportet dicere quod aliquae similitudines eorum quae
recordatus est, in eius intellectu remanserint. Et eadem ratione,
quando praesentialiter videbat Dei essentiam, eorum quae in ipsa
videbat, aliquas similitudines vel species habebat.
Sed contra est quod per unam speciem videtur speculum, et ea quae in
speculo apparent. Sed omnia sic videntur in Deo sicut in quodam
speculo intelligibili. Ergo, si ipse Deus non videtur per aliquam
similitudinem, sed per suam essentiam; nec ea quae in ipso videntur,
per aliquas similitudines sive species videntur.
Respondeo dicendum quod videntes Deum per essentiam, ea quae in ipsa
essentia Dei vident, non vident per aliquas species, sed per ipsam
essentiam divinam intellectui eorum unitam. Sic enim cognoscitur
unumquodque, secundum quod similitudo eius est in cognoscente. Sed
hoc contingit dupliciter. Cum enim quaecumque uni et eidem sunt
similia, sibi invicem sint similia, virtus cognoscitiva dupliciter
assimilari potest alicui cognoscibili. Uno modo, secundum se, quando
directe eius similitudine informatur, et tunc cognoscitur illud
secundum se. Alio modo, secundum quod informatur specie alicuius quod
est ei simile, et tunc non dicitur res cognosci in seipsa, sed in suo
simili. Alia enim est cognitio qua cognoscitur aliquis homo in
seipso, et alia qua cognoscitur in sua imagine. Sic ergo, cognoscere
res per earum similitudines in cognoscente existentes, est cognoscere
eas in seipsis, seu in propriis naturis, sed cognoscere eas prout
earum similitudines praeexistunt in Deo, est videre eas in Deo. Et
hae duae cognitiones differunt. Unde secundum illam cognitionem qua
res cognoscuntur a videntibus Deum per essentiam in ipso Deo, non
videntur per aliquas similitudines alias; sed per solam essentiam
divinam intellectui praesentem, per quam et Deus videtur.
Ad primum ergo dicendum quod intellectus videntis Deum assimilatur
rebus quae videntur in Deo, inquantum unitur essentiae divinae, in
qua rerum omnium similitudines praeexistunt.
Ad secundum dicendum quod aliquae potentiae cognoscitivae sunt, quae
ex speciebus primo conceptis alias formare possunt. Sicut imaginatio
ex praeconceptis speciebus montis et auri, format speciem montis
aurei, et intellectus ex praeconceptis speciebus generis et
differentiae, format rationem speciei. Et similiter ex similitudine
imaginis formare possumus in nobis similitudinem eius cuius est imago.
Et sic Paulus, vel quicumque alius videns Deum, ex ipsa visione
essentiae divinae potest formare in se similitudines rerum quae in
essentia divina videntur, quae remanserunt in Paulo etiam postquam
desiit Dei essentiam videre. Ista tamen visio, qua videntur res per
huiusmodi species sic conceptas, est alia a visione qua videntur res in
Deo.
|
|