|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod videntes Deum per
essentiam non simul videant omnia quae in ipso vident. Quia, secundum
philosophum, contingit multa scire, intelligere vero unum. Sed ea
quae videntur in Deo, intelliguntur, intellectu enim videtur Deus.
Ergo non contingit a videntibus Deum simul multa videri in Deo.
2. Praeterea, Augustinus dicit, VIII super Gen. ad
litteram, quod Deus movet creaturam spiritualem per tempus, hoc est
per intelligentiam et affectionem. Sed creatura spiritualis est
Angelus, qui Deum videt. Ergo videntes Deum, successive
intelligunt et afficiuntur, tempus enim successionem importat.
Sed contra est quod Augustinus dicit, ultimo de Trin., non erunt
volubiles nostrae cogitationes, ab aliis in alia euntes atque
redeuntes; sed omnem scientiam nostram uno simul conspectu videbimus.
Respondeo dicendum quod ea quae videntur in verbo, non successive,
sed simul videntur. Ad cuius evidentiam considerandum est, quod ideo
nos simul non possumus multa intelligere, quia multa per diversas
species intelligimus; diversis autem speciebus non potest intellectus
unus simul actu informari ad intelligendum per eas, sicut nec unum
corpus potest simul diversis figuris figurari. Unde contingit quod,
quando aliqua multa una specie intelligi possunt, simul intelliguntur,
sicut diversae partes alicuius totius, si singulae propriis speciebus
intelligantur, successive intelliguntur, et non simul; si autem omnes
intelligantur una specie totius, simul intelliguntur. Ostensum est
autem quod ea quae videntur in Deo, non videntur singula per suas
similitudines, sed omnia per unam essentiam Dei. Unde simul, et non
successive videntur.
Ad primum ergo dicendum quod sic unum tantum intelligimus, inquantum
una specie intelligimus. Sed multa una specie intellecta simul
intelliguntur, sicut in specie hominis intelligimus animal et
rationale, et in specie domus parietem et tectum.
Ad secundum dicendum quod Angeli, quantum ad cognitionem naturalem
qua cognoscunt res per species diversas eis inditas, non simul omnia
cognoscunt, et sic moventur, secundum intelligentiam, per tempus.
Sed secundum quod vident res in Deo, simul eas vident.
|
|