|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod aliquis in hac vita
possit Deum per essentiam videre. Dicit enim Iacob, Gen.
XXXII, vidi Deum facie ad faciem. Sed videre facie ad faciem,
est videre per essentiam, ut patet per illud quod dicitur I Cor.
XIII, videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie
ad faciem. Ergo Deus in hac vita per essentiam videri potest.
2. Praeterea, Num. XII dicit dominus de Moyse, ore ad os
loquor ei, et palam, et non per aenigmata et figuras, videt Deum.
Sed hoc est videre Deum per essentiam. Ergo aliquis in statu huius
vitae potest Deum per essentiam videre.
3. Praeterea, illud in quo alia omnia cognoscimus, et per quod de
aliis iudicamus, est nobis secundum se notum. Sed omnia etiam nunc in
Deo cognoscimus. Dicit enim Augustinus, XII Conf., si ambo
videmus verum esse quod dicis, et ambo videmus verum esse quod dico,
ubi quaeso illud videmus? Nec ego in te, nec tu in me, sed ambo in
ipsa quae supra mentes nostras est, incommutabili veritate. Idem
etiam, in libro de vera religione, dicit quod secundum veritatem
divinam de omnibus iudicamus. Et XII de Trin. dicit quod rationis
est iudicare de istis corporalibus secundum rationes incorporales et
sempiternas, quae nisi supra mentem essent, incommutabiles profecto
non essent. Ergo et in hac vita ipsum Deum videmus.
4. Praeterea, secundum Augustinum, XII super Gen. ad
Litt., visione intellectuali videntur ea quae sunt in anima per suam
essentiam. Sed visio intellectualis est de rebus intelligibilibus,
non per aliquas similitudines, sed per suas essentias, ut ipse ibidem
dicit. Ergo, cum Deus sit per essentiam suam in anima nostra, per
essentiam suam videtur a nobis.
Sed contra est quod dicitur Exod. XXXIII, non videbit me homo
et vivet. Glossa, quandiu hic mortaliter vivitur, videri per quasdam
imagines Deus potest; sed per ipsam naturae suae speciem non potest.
Respondeo dicendum quod ab homine puro Deus videri per essentiam non
potest, nisi ab hac vita mortali separetur. Cuius ratio est quia,
sicut supra dictum est, modus cognitionis sequitur modum naturae rei
cognoscentis. Anima autem nostra, quandiu in hac vita vivimus, habet
esse in materia corporali, unde naturaliter non cognoscit aliqua nisi
quae habent formam in materia, vel quae per huiusmodi cognosci
possunt. Manifestum est autem quod per naturas rerum materialium
divina essentia cognosci non potest. Ostensum est enim supra quod
cognitio Dei per quamcumque similitudinem creatam, non est visio
essentiae ipsius. Unde impossibile est animae hominis secundum hanc
vitam viventis, essentiam Dei videre. Et huius signum est, quod
anima nostra, quanto magis a corporalibus abstrahitur, tanto
intelligibilium abstractorum fit capacior. Unde in somniis et
alienationibus a sensibus corporis, magis divinae revelationes
percipiuntur, et praevisiones futurorum. Quod ergo anima elevetur
usque ad supremum intelligibilium, quod est essentia divina, esse non
potest quandiu hac mortali vita utitur.
Ad primum ergo dicendum quod, secundum Dionysium, IV cap. Cael.
Hier., sic in Scripturis dicitur aliquis Deum vidisse, inquantum
formatae sunt aliquae figurae, vel sensibiles vel imaginariae,
secundum aliquam similitudinem aliquod divinum repraesentantes. Quod
ergo dicit Iacob, vidi Deum facie ad faciem, referendum est, non ad
ipsam divinam essentiam, sed ad figuram in qua repraesentabatur Deus.
Et hoc ipsum ad quandam prophetiae eminentiam pertinet, ut videatur
persona Dei loquentis, licet imaginaria visione, ut infra patebit,
cum de gradibus prophetiae loquemur. Vel hoc dicit Iacob ad
designandam quandam eminentiam intelligibilis contemplationis, supra
communem statum.
Ad secundum dicendum quod, sicut Deus miraculose aliquid
supernaturaliter in rebus corporeis operatur, ita etiam et
supernaturaliter, et praeter communem ordinem, mentes aliquorum in hac
carne viventium, sed non sensibus carnis utentium, usque ad visionem
suae essentiae elevavit; ut dicit Augustinus, XII super Genes.
ad Litt., et in libro de videndo Deum de Moyse, qui fuit magister
Iudaeorum, et Paulo, qui fuit magister gentium. Et de hoc plenius
tractabitur, cum de raptu agemus.
Ad tertium dicendum quod omnia dicimur in Deo videre, et secundum
ipsum de omnibus iudicare, inquantum per participationem sui luminis
omnia cognoscimus et diiudicamus, nam et ipsum lumen naturale rationis
participatio quaedam est divini luminis; sicut etiam omnia sensibilia
dicimus videre et iudicare in sole, idest per lumen solis. Unde dicit
Augustinus, I Soliloquiorum, disciplinarum spectamina videri non
possunt, nisi aliquo velut suo sole illustrentur, videlicet Deo.
Sicut ergo ad videndum aliquid sensibiliter, non est necesse quod
videatur substantia solis, ita ad videndum aliquid intelligibiliter,
non est necessarium quod videatur essentia Dei.
Ad quartum dicendum quod visio intellectualis est eorum quae sunt in
anima per suam essentiam sicut intelligibilia in intellectu. Sic autem
Deus est in anima beatorum, non autem in anima nostra; sed per
praesentiam, essentiam, et potentiam.
|
|