|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod per naturalem
rationem Deum in hac vita cognoscere non possimus. Dicit enim
Boetius, in libro de Consol., quod ratio non capit simplicem
formam. Deus autem maxime est simplex forma, ut supra ostensum est.
Ergo ad eius cognitionem ratio naturalis pervenire non potest.
2. Praeterea, ratione naturali sine phantasmate nihil intelligit
anima, ut dicitur in III de anima. Sed Dei, cum sit
incorporeus, phantasma in nobis esse non potest. Ergo cognosci non
potest a nobis cognitione naturali.
3. Praeterea, cognitio quae est per rationem naturalem, communis
est bonis et malis, sicut natura eis communis est. Sed cognitio Dei
competit tantum bonis, dicit enim Augustinus, I de Trin., quod
mentis humanae acies in tam excellenti luce non figitur, nisi per
iustitiam fidei emundetur. Ergo Deus per rationem naturalem cognosci
non potest.
Sed contra est quod dicitur Rom. I, quod notum est Dei,
manifestum est in illis, idest, quod cognoscibile est de Deo per
rationem naturalem.
Respondeo dicendum quod naturalis nostra cognitio a sensu principium
sumit, unde tantum se nostra naturalis cognitio extendere potest,
inquantum manuduci potest per sensibilia. Ex sensibilibus autem non
potest usque ad hoc intellectus noster pertingere, quod divinam
essentiam videat, quia creaturae sensibiles sunt effectus Dei virtutem
causae non adaequantes. Unde ex sensibilium cognitione non potest tota
Dei virtus cognosci, et per consequens nec eius essentia videri. Sed
quia sunt eius effectus a causa dependentes, ex eis in hoc perduci
possumus, ut cognoscamus de Deo an est; et ut cognoscamus de ipso ea
quae necesse est ei convenire secundum quod est prima omnium causa,
excedens omnia sua causata. Unde cognoscimus de ipso habitudinem
ipsius ad creaturas, quod scilicet omnium est causa; et differentiam
creaturarum ab ipso, quod scilicet ipse non est aliquid eorum quae ab
eo causantur; et quod haec non removentur ab eo propter eius defectum,
sed quia superexcedit.
Ad primum ergo dicendum quod ratio ad formam simplicem pertingere non
potest, ut sciat de ea quid est, potest tamen de ea cognoscere, ut
sciat an est.
Ad secundum dicendum quod Deus naturali cognitione cognoscitur per
phantasmata effectus sui.
Ad tertium dicendum quod cognitio Dei per essentiam, cum sit per
gratiam, non competit nisi bonis, sed cognitio eius quae est per
rationem naturalem, potest competere bonis et malis. Unde dicit
Augustinus, in libro Retractationum, non approbo quod in oratione
dixi, Deus, qui non nisi mundos verum scire voluisti, responderi
enim potest, multos etiam non mundos multa scire vera, scilicet per
rationem naturalem.
|
|