|
1. Ad decimumtertium sic proceditur. Videtur quod per gratiam non
habeatur altior cognitio Dei, quam ea quae habetur per naturalem
rationem. Dicit enim Dionysius, in libro de mystica theologia, quod
ille qui melius unitur Deo in hac vita, unitur ei sicut omnino
ignoto, quod etiam de Moyse dicit, qui tamen excellentiam quandam
obtinuit in gratiae cognitione. Sed coniungi Deo ignorando de eo quid
est, hoc contingit etiam per rationem naturalem. Ergo per gratiam non
plenius cognoscitur a nobis Deus, quam per rationem naturalem.
2. Praeterea, per rationem naturalem in cognitionem divinorum
pervenire non possumus, nisi per phantasmata, sic etiam nec secundum
cognitionem gratiae. Dicit enim Dionysius, I cap. de Cael.
Hier., quod impossibile est nobis aliter lucere divinum radium, nisi
varietate sacrorum velaminum circumvelatum. Ergo per gratiam non
plenius cognoscimus Deum, quam per rationem naturalem.
3. Praeterea, intellectus noster per gratiam fidei Deo adhaeret.
Fides autem non videtur esse cognitio, dicit enim Gregorius, in
Homil., quod ea quae non videntur fidem habent, et non agnitionem.
Ergo per gratiam non additur nobis aliqua excellentior cognitio de
Deo.
Sed contra est quod dicit apostolus, I Cor. II, nobis revelavit
Deus per spiritum suum, illa scilicet quae nemo principum huius
saeculi novit, idest philosophorum, ut exponit Glossa.
Respondeo dicendum quod per gratiam perfectior cognitio de Deo habetur
a nobis, quam per rationem naturalem. Quod sic patet. Cognitio enim
quam per naturalem rationem habemus, duo requirit, scilicet,
phantasmata ex sensibilibus accepta, et lumen naturale intelligibile,
cuius virtute intelligibiles conceptiones ab eis abstrahimus. Et
quantum ad utrumque, iuvatur humana cognitio per revelationem gratiae.
Nam et lumen naturale intellectus confortatur per infusionem luminis
gratuiti. Et interdum etiam phantasmata in imaginatione hominis
formantur divinitus, magis exprimentia res divinas, quam ea quae
naturaliter a sensibilibus accipimus; sicut apparet in visionibus
prophetalibus. Et interdum etiam aliquae res sensibiles formantur
divinitus, aut etiam voces, ad aliquid divinum exprimendum; sicut in
Baptismo visus est spiritus sanctus in specie columbae, et vox patris
audita est, hic est filius meus dilectus.
Ad primum ergo dicendum quod, licet per revelationem gratiae in hac
vita non cognoscamus de Deo quid est, et sic ei quasi ignoto
coniungamur; tamen plenius ipsum cognoscimus, inquantum plures et
excellentiores effectus eius nobis demonstrantur; et inquantum ei
aliqua attribuimus ex revelatione divina, ad quae ratio naturalis non
pertingit, ut Deum esse trinum et unum.
Ad secundum dicendum quod ex phantasmatibus, vel a sensu acceptis
secundum naturalem ordinem, vel divinitus in imaginatione formatis,
tanto excellentior cognitio intellectualis habetur, quanto lumen
intelligibile in homine fortius fuerit. Et sic per revelationem ex
phantasmatibus plenior cognitio accipitur, ex infusione divini
luminis.
Ad tertium dicendum quod fides cognitio quaedam est, inquantum
intellectus determinatur per fidem ad aliquod cognoscibile. Sed haec
determinatio ad unum non procedit ex visione credentis, sed a visione
eius cui creditur. Et sic, inquantum deest visio, deficit a ratione
cognitionis quae est in scientia, nam scientia determinat intellectum
ad unum per visionem et intellectum primorum principiorum.
|
|