|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod nullus intellectus
creatus possit Deum per essentiam videre. Chrysostomus enim, super
Ioannem, exponens illud quod dicitur Ioan. I, Deum nemo vidit
unquam, sic dicit, ipsum quod est Deus, non solum prophetae, sed
nec Angeli viderunt nec Archangeli, quod enim creabilis est naturae,
qualiter videre poterit quod increabile est? Dionysius etiam, I
cap. de Div. Nom., loquens de Deo, dicit, neque sensus est
eius, neque phantasia, neque opinio, nec ratio, nec scientia.
2. Praeterea, omne infinitum, inquantum huiusmodi, est ignotum.
Sed Deus est infinitus, ut supra ostensum est. Ergo secundum se est
ignotus.
3. Praeterea, intellectus creatus non est cognoscitivus nisi
existentium, primum enim quod cadit in apprehensione intellectus, est
ens. Sed Deus non est existens, sed supra existentia. Ut dicit
Dionysius. Ergo non est intelligibilis; sed est supra omnem
intellectum.
4. Praeterea, cognoscentis ad cognitum oportet esse aliquam
proportionem, cum cognitum sit perfectio cognoscentis. Sed nulla est
proportio intellectus creati ad Deum, quia in infinitum distant.
Ergo intellectus creatus non potest videre essentiam Dei.
Sed contra est quod dicitur I Ioan. III, videbimus eum sicuti
est.
Respondeo dicendum quod, cum unumquodque sit cognoscibile secundum
quod est in actu, Deus, qui est actus purus absque omni permixtione
potentiae, quantum in se est, maxime cognoscibilis est. Sed quod est
maxime cognoscibile in se, alicui intellectui cognoscibile non est,
propter excessum intelligibilis supra intellectum, sicut sol, qui est
maxime visibilis, videri non potest a vespertilione, propter excessum
luminis. Hoc igitur attendentes, quidam posuerunt quod nullus
intellectus creatus essentiam Dei videre potest. Sed hoc
inconvenienter dicitur. Cum enim ultima hominis beatitudo in altissima
eius operatione consistat, quae est operatio intellectus, si nunquam
essentiam Dei videre potest intellectus creatus, vel nunquam
beatitudinem obtinebit, vel in alio eius beatitudo consistet quam in
Deo. Quod est alienum a fide. In ipso enim est ultima perfectio
rationalis creaturae, quia est ei principium essendi, intantum enim
unumquodque perfectum est, inquantum ad suum principium attingit.
Similiter etiam est praeter rationem. Inest enim homini naturale
desiderium cognoscendi causam, cum intuetur effectum; et ex hoc
admiratio in hominibus consurgit. Si igitur intellectus rationalis
creaturae pertingere non possit ad primam causam rerum, remanebit inane
desiderium naturae. Unde simpliciter concedendum est quod beati Dei
essentiam videant.
Ad primum ergo dicendum quod utraque auctoritas loquitur de visione
comprehensionis. Unde praemittit Dionysius immediate ante verba
proposita, dicens, omnibus ipse est universaliter incomprehensibilis,
et nec sensus est, et cetera. Et Chrysostomus parum post verba
praedicta subdit, visionem hic dicit certissimam patris considerationem
et comprehensionem, tantam quantam pater habet de filio.
Ad secundum dicendum quod infinitum quod se tenet ex parte materiae non
perfectae per formam, ignotum est secundum se, quia omnis cognitio est
per formam. Sed infinitum quod se tenet ex parte formae non limitatae
per materiam, est secundum se maxime notum. Sic autem Deus est
infinitus, et non primo modo, ut ex superioribus patet.
Ad tertium dicendum quod Deus non sic dicitur non existens, quasi
nullo modo sit existens, sed quia est supra omne existens, inquantum
est suum esse. Unde ex hoc non sequitur quod nullo modo possit
cognosci, sed quod omnem cognitionem excedat, quod est ipsum non
comprehendi.
Ad quartum dicendum quod proportio dicitur dupliciter. Uno modo,
certa habitudo unius quantitatis ad alteram; secundum quod duplum,
triplum et aequale sunt species proportionis. Alio modo, quaelibet
habitudo unius ad alterum proportio dicitur. Et sic potest esse
proportio creaturae ad Deum, inquantum se habet ad ipsum ut effectus
ad causam, et ut potentia ad actum. Et secundum hoc, intellectus
creatus proportionatus esse potest ad cognoscendum Deum.
|
|