|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod essentia Dei ab
intellectu creato per aliquam similitudinem videatur. Dicitur enim I
Ioan. III, scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus,
et videbimus eum sicuti est.
2. Praeterea, Augustinus dicit, IX de Trin., cum Deum
novimus, fit aliqua Dei similitudo in nobis.
3. Praeterea, intellectus in actu est intelligibile in actu, sicut
sensus in actu est sensibile in actu. Hoc autem non est nisi inquantum
informatur sensus similitudine rei sensibilis, et intellectus
similitudine rei intellectae. Ergo, si Deus ab intellectu creato
videtur in actu, oportet quod per aliquam similitudinem videatur.
Sed contra est quod dicit Augustinus, XV de Trin., quod cum
apostolus dicit videmus nunc per speculum et in aenigmate, speculi et
aenigmatis nomine, quaecumque similitudines ab ipso significatae
intelligi possunt, quae accommodatae sunt ad intelligendum Deum. Sed
videre Deum per essentiam non est visio aenigmatica vel specularis,
sed contra eam dividitur. Ergo divina essentia non videtur per
similitudines.
Respondeo dicendum quod ad visionem, tam sensibilem quam
intellectualem, duo requiruntur, scilicet virtus visiva, et unio rei
visae cum visu, non enim fit visio in actu, nisi per hoc quod res visa
quodammodo est in vidente. Et in rebus quidem corporalibus, apparet
quod res visa non potest esse in vidente per suam essentiam, sed solum
per suam similitudinem, sicut similitudo lapidis est in oculo, per
quam fit visio in actu, non autem ipsa substantia lapidis. Si autem
esset una et eadem res, quae esset principium visivae virtutis, et
quae esset res visa, oporteret videntem ab illa re et virtutem visivam
habere, et formam per quam videret. Manifestum est autem quod Deus
et est auctor intellectivae virtutis, et ab intellectu videri potest.
Et cum ipsa intellectiva virtus creaturae non sit Dei essentia,
relinquitur quod sit aliqua participata similitudo ipsius, qui est
primus intellectus. Unde et virtus intellectualis creaturae lumen
quoddam intelligibile dicitur, quasi a prima luce derivatum, sive hoc
intelligatur de virtute naturali, sive de aliqua perfectione
superaddita gratiae vel gloriae. Requiritur ergo ad videndum Deum
aliqua Dei similitudo ex parte visivae potentiae, qua scilicet
intellectus sit efficax ad videndum Deum. Sed ex parte visae rei,
quam necesse est aliquo modo uniri videnti per nullam similitudinem
creatam Dei essentia videri potest. Primo quidem, quia, sicut dicit
Dionysius, I cap. de Div. Nom., per similitudines inferioris
ordinis rerum nullo modo superiora possunt cognosci, sicut per speciem
corporis non potest cognosci essentia rei incorporeae. Multo igitur
minus per speciem creatam quamcumque potest essentia Dei videri.
Secundo, quia essentia Dei est ipsum esse eius, ut supra ostensum
est, quod nulli formae creatae competere potest. Non potest igitur
aliqua forma creata esse similitudo repraesentans videnti Dei
essentiam. Tertio, quia divina essentia est aliquod
incircumscriptum, continens in se supereminenter quidquid potest
significari vel intelligi ab intellectu creato. Et hoc nullo modo per
aliquam speciem creatam repraesentari potest, quia omnis forma creata
est determinata secundum aliquam rationem vel sapientiae, vel
virtutis, vel ipsius esse, vel alicuius huiusmodi. Unde dicere Deum
per similitudinem videri, est dicere divinam essentiam non videri,
quod est erroneum. Dicendum ergo quod ad videndum Dei essentiam
requiritur aliqua similitudo ex parte visivae potentiae, scilicet lumen
gloriae, confortans intellectum ad videndum Deum, de quo dicitur in
Psalmo, in lumine tuo videbimus lumen. Non autem per aliquam
similitudinem creatam Dei essentia videri potest, quae ipsam divinam
essentiam repraesentet ut in se est.
Ad primum ergo dicendum quod auctoritas illa loquitur de similitudine
quae est per participationem luminis gloriae.
Ad secundum dicendum quod Augustinus ibi loquitur de cognitione Dei
quae habetur in via.
Ad tertium dicendum quod divina essentia est ipsum esse. Unde, sicut
aliae formae intelligibiles quae non sunt suum esse, uniuntur
intellectui secundum aliquod esse quo informant ipsum intellectum et
faciunt ipsum in actu; ita divina essentia unitur intellectui creato ut
intellectum in actu, per seipsam faciens intellectum in actu.
|
|