|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod essentia Dei videri
possit oculo corporali. Dicitur enim Iob XIX, in carne mea videbo
Deum, etc.; et XLII, auditu auris audivi te, nunc autem oculus
meus videt te.
2. Praeterea, Augustinus dicit, ultimo de civitate Dei, cap.
XXIX, vis itaque praepollentior oculorum erit illorum (scilicet
glorificatorum), non ut acutius videant quam quidam perhibentur videre
serpentes vel aquilae (quantalibet enim acrimonia cernendi eadem
animalia vigeant, nihil aliud possunt videre quam corpora), sed ut
videant et incorporalia. Quicumque autem potest videre incorporalia,
potest elevari ad videndum Deum. Ergo oculus glorificatus potest
videre Deum.
3. Praeterea, Deus potest videri ab homine visione imaginaria,
dicitur enim Isaiae VI, vidi dominum sedentem super solium, et
cetera. Sed visio imaginaria a sensu originem habet, phantasia enim
est motus factus a sensu secundum actum, ut dicitur in III de
anima. Ergo Deus sensibili visione videri potest.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro de videndo Deum ad
Paulinam, Deum nemo vidit unquam, vel in hac vita, sicut ipse est;
vel in Angelorum vita, sicut visibilia ista quae corporali visione
cernuntur.
Respondeo dicendum quod impossibile est Deum videri sensu visus, vel
quocumque alio sensu aut potentia sensitivae partis. Omnis enim
potentia huiusmodi est actus corporalis organi, ut infra dicetur.
Actus autem proportionatur ei cuius est actus. Unde nulla huiusmodi
potentia potest se extendere ultra corporalia. Deus autem incorporeus
est, ut supra ostensum est. Unde nec sensu nec imaginatione videri
potest, sed solo intellectu.
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur in carne mea videbo Deum,
salvatorem meum, non intelligitur quod oculo carnis sit Deum visurus,
sed quod in carne existens, post resurrectionem, visurus sit Deum.
Similiter quod dicitur, nunc oculus meus videt te, intelligitur de
oculo mentis, sicut Ephes. I dicit apostolus, det vobis spiritum
sapientiae in agnitione eius, illuminatos oculos cordis vestri.
Ad secundum dicendum quod Augustinus loquitur inquirendo in verbis
illis, et sub conditione. Quod patet ex hoc quod praemittitur, longe
itaque potentiae alterius erunt (scilicet oculi glorificati), si per
eos videbitur incorporea illa natura. Sed postmodum hoc determinat,
dicens, valde credibile est sic nos visuros mundana tunc corpora caeli
novi et terrae novae, ut Deum ubique praesentem, et universa etiam
corporalia gubernantem, clarissima perspicuitate videamus; non sicut
nunc invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur;
sed sicut homines, inter quos viventes motusque vitales exerentes
vivimus, mox ut aspicimus, non credimus vivere, sed videmus. Ex quo
patet quod hoc modo intelligit oculos glorificatos Deum visuros, sicut
nunc oculi nostri vident alicuius vitam. Vita autem non videtur oculo
corporali, sicut per se visibile, sed sicut sensibile per accidens,
quod quidem a sensu non cognoscitur, sed statim cum sensu ab aliqua
alia virtute cognoscitiva. Quod autem statim, visis corporibus,
divina praesentia ex eis cognoscatur per intellectum, ex duobus
contingit, scilicet ex perspicacitate intellectus; et ex refulgentia
divinae claritatis in corporibus innovatis.
Ad tertium dicendum quod in visione imaginaria non videtur Dei
essentia, sed aliqua forma in imaginatione formatur, repraesentans
Deum secundum aliquem modum similitudinis, prout in Scripturis
divinis divina per res sensibiles metaphorice describuntur.
|
|