|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod aliquis intellectus
creatus per sua naturalia divinam essentiam videre possit. Dicit enim
Dionysius, cap. IV de Div. Nom., quod Angelus est speculum
purum, clarissimum, suscipiens totam, si fas est dicere,
pulchritudinem Dei. Sed unumquodque videtur dum videtur eius
speculum. Cum igitur Angelus per sua naturalia intelligat seipsum,
videtur quod etiam per sua naturalia intelligat divinam essentiam.
2. Praeterea, illud quod est maxime visibile, fit minus visibile
nobis propter defectum nostri visus, vel corporalis vel
intellectualis. Sed intellectus Angeli non patitur aliquem defectum.
Cum ergo Deus secundum se sit maxime intelligibilis, videtur quod ab
Angelo sit maxime intelligibilis. Si igitur alia intelligibilia per
sua naturalia intelligere potest, multo magis Deum.
3. Praeterea, sensus corporeus non potest elevari ad intelligendam
substantiam incorpoream, quia est supra eius naturam. Si igitur
videre Deum per essentiam sit supra naturam cuiuslibet intellectus
creati, videtur quod nullus intellectus creatus ad videndum Dei
essentiam pertingere possit, quod est erroneum, ut ex supradictis
patet. Videtur ergo quod intellectui creato sit naturale divinam
essentiam videre.
Sed contra est quod dicitur Rom. VI, gratia Dei vita aeterna.
Sed vita aeterna consistit in visione divinae essentiae, secundum
illud Ioan. XVII, haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum
verum Deum, et cetera. Ergo videre Dei essentiam convenit
intellectui creato per gratiam, et non per naturam.
Respondeo dicendum quod impossibile est quod aliquis intellectus
creatus per sua naturalia essentiam Dei videat. Cognitio enim
contingit secundum quod cognitum est in cognoscente. Cognitum autem
est in cognoscente secundum modum cognoscentis. Unde cuiuslibet
cognoscentis cognitio est secundum modum suae naturae. Si igitur modus
essendi alicuius rei cognitae excedat modum naturae cognoscentis,
oportet quod cognitio illius rei sit supra naturam illius cognoscentis.
Est autem multiplex modus essendi rerum. Quaedam enim sunt, quorum
natura non habet esse nisi in hac materia individuali, et huiusmodi
sunt omnia corporalia. Quaedam vero sunt, quorum naturae sunt per se
subsistentes, non in materia aliqua, quae tamen non sunt suum esse,
sed sunt esse habentes, et huiusmodi sunt substantiae incorporeae,
quas Angelos dicimus. Solius autem Dei proprius modus essendi est,
ut sit suum esse subsistens. Ea igitur quae non habent esse nisi in
materia individuali, cognoscere est nobis connaturale, eo quod anima
nostra, per quam cognoscimus, est forma alicuius materiae. Quae
tamen habet duas virtutes cognoscitivas. Unam, quae est actus
alicuius corporei organi. Et huic connaturale est cognoscere res
secundum quod sunt in materia individuali, unde sensus non cognoscit
nisi singularia. Alia vero virtus cognoscitiva eius est intellectus,
qui non est actus alicuius organi corporalis. Unde per intellectum
connaturale est nobis cognoscere naturas, quae quidem non habent esse
nisi in materia individuali; non tamen secundum quod sunt in materia
individuali, sed secundum quod abstrahuntur ab ea per considerationem
intellectus. Unde secundum intellectum possumus cognoscere huiusmodi
res in universali, quod est supra facultatem sensus. Intellectui
autem angelico connaturale est cognoscere naturas non in materia
existentes. Quod est supra naturalem facultatem intellectus animae
humanae, secundum statum praesentis vitae, quo corpori unitur.
Relinquitur ergo quod cognoscere ipsum esse subsistens, sit
connaturale soli intellectui divino, et quod sit supra facultatem
naturalem cuiuslibet intellectus creati, quia nulla creatura est suum
esse, sed habet esse participatum. Non igitur potest intellectus
creatus Deum per essentiam videre, nisi inquantum Deus per suam
gratiam se intellectui creato coniungit, ut intelligibile ab ipso.
Ad primum ergo dicendum quod iste modus cognoscendi Deum, est Angelo
connaturalis, ut scilicet cognoscat eum per similitudinem eius in ipso
Angelo refulgentem. Sed cognoscere Deum per aliquam similitudinem
creatam, non est cognoscere essentiam Dei, ut supra ostensum est.
Unde non sequitur quod Angelus per sua naturalia possit cognoscere
essentiam Dei.
Ad secundum dicendum quod intellectus Angeli non habet defectum, si
defectus accipiatur privative, ut scilicet careat eo quod habere
debet. Si vero accipiatur negative, sic quaelibet creatura invenitur
deficiens, Deo comparata, dum non habet illam excellentiam quae
invenitur in Deo.
Ad tertium dicendum quod sensus visus, quia omnino materialis est,
nullo modo elevari potest ad aliquid immateriale. Sed intellectus
noster vel angelicus, quia secundum naturam a materia aliqualiter
elevatus est, potest ultra suam naturam per gratiam ad aliquid altius
elevari. Et huius signum est, quia visus nullo modo potest in
abstractione cognoscere id quod in concretione cognoscit, nullo enim
modo potest percipere naturam, nisi ut hanc. Sed intellectus noster
potest in abstractione considerare quod in concretione cognoscit. Etsi
enim cognoscat res habentes formam in materia, tamen resolvit
compositum in utrumque, et considerat ipsam formam per se. Et
similiter intellectus Angeli, licet connaturale sit ei cognoscere esse
concretum in aliqua natura, tamen potest ipsum esse secernere per
intellectum, dum cognoscit quod aliud est ipse, et aliud est suum
esse. Et ideo, cum intellectus creatus per suam naturam natus sit
apprehendere formam concretam et esse concretum in abstractione, per
modum resolutionis cuiusdam, potest per gratiam elevari ut cognoscat
substantiam separatam subsistentem, et esse separatum subsistens.
|
|