|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod intellectus creatus ad
videndum essentiam Dei aliquo lumine creato non indigeat. Illud enim
quod est per se lucidum in rebus sensibilibus, alio lumine non indiget
ut videatur, ergo nec in intelligibilibus. Sed Deus est lux
intelligibilis. Ergo non videtur per aliquod lumen creatum.
2. Praeterea, cum Deus videtur per medium, non videtur per suam
essentiam. Sed cum videtur per aliquod lumen creatum, videtur per
medium. Ergo non videtur per suam essentiam.
3. Praeterea, illud quod est creatum, nihil prohibet alicui
creaturae esse naturale. Si ergo per aliquod lumen creatum Dei
essentia videtur, poterit illud lumen esse naturale alicui creaturae.
Et ita illa creatura non indigebit aliquo alio lumine ad videndum
Deum, quod est impossibile. Non est ergo necessarium quod omnis
creatura ad videndum Dei essentiam lumen superadditum requirat.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo, in lumine tuo videbimus
lumen.
Respondeo dicendum quod omne quod elevatur ad aliquid quod excedit suam
naturam, oportet quod disponatur aliqua dispositione quae sit supra
suam naturam, sicut, si aer debeat accipere formam ignis, oportet
quod disponatur aliqua dispositione ad talem formam. Cum autem aliquis
intellectus creatus videt Deum per essentiam, ipsa essentia Dei fit
forma intelligibilis intellectus. Unde oportet quod aliqua dispositio
supernaturalis ei superaddatur, ad hoc quod elevetur in tantam
sublimitatem. Cum igitur virtus naturalis intellectus creati non
sufficiat ad Dei essentiam videndam, ut ostensum est, oportet quod ex
divina gratia superaccrescat ei virtus intelligendi. Et hoc augmentum
virtutis intellectivae illuminationem intellectus vocamus; sicut et
ipsum intelligibile vocatur lumen vel lux. Et istud est lumen de quo
dicitur Apoc. XXI, quod claritas Dei illuminabit eam, scilicet
societatem beatorum Deum videntium. Et secundum hoc lumen efficiuntur
deiformes, idest Deo similes; secundum illud I Ioan. III, cum
apparuerit, similes ei erimus, et videbimus eum sicuti est.
Ad primum ergo dicendum quod lumen creatum est necessarium ad videndum
Dei essentiam, non quod per hoc lumen Dei essentia intelligibilis
fiat, quae secundum se intelligibilis est, sed ad hoc quod intellectus
fiat potens ad intelligendum, per modum quo potentia fit potentior ad
operandum per habitum, sicut etiam et lumen corporale necessarium est
in visu exteriori, inquantum facit medium transparens in actu, ut
possit moveri a colore.
Ad secundum dicendum quod lumen istud non requiritur ad videndum Dei
essentiam quasi similitudo in qua Deus videatur, sed quasi perfectio
quaedam intellectus, confortans ipsum ad videndum Deum. Et ideo
potest dici quod non est medium in quo Deus videatur, sed sub quo
videtur. Et hoc non tollit immediatam visionem Dei.
Ad tertium dicendum quod dispositio ad formam ignis non potest esse
naturalis nisi habenti formam ignis. Unde lumen gloriae non potest
esse naturale creaturae, nisi creatura esset naturae divinae, quod est
impossibile. Per hoc enim lumen fit creatura rationalis deiformis, ut
dictum est.
|
|