|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod videntium essentiam Dei
unus alio perfectius non videat. Dicitur enim I Ioan. III,
videbimus eum sicuti est. Sed ipse uno modo est. Ergo uno modo
videbitur ab omnibus. Non ergo perfectius et minus perfecte.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro octoginta trium qq.,
quod unam rem non potest unus alio plus intelligere. Sed omnes
videntes Deum per essentiam, intelligunt Dei essentiam, intellectu
enim videtur Deus, non sensu, ut supra habitum est. Ergo videntium
divinam essentiam unus alio non clarius videt.
3. Praeterea, quod aliquid altero perfectius videatur, ex duobus
contingere potest, vel ex parte obiecti visibilis; vel ex parte
potentiae visivae videntis. Ex parte autem obiecti, per hoc quod
obiectum perfectius in vidente recipitur, scilicet secundum
perfectiorem similitudinem. Quod in proposito locum non habet, Deus
enim non per aliquam similitudinem, sed per eius essentiam praesens est
intellectui essentiam eius videnti. Relinquitur ergo quod, si unus
alio perfectius eum videat, quod hoc sit secundum differentiam
potentiae intellectivae. Et ita sequitur quod cuius potentia
intellectiva naturaliter est sublimior, clarius eum videat. Quod est
inconveniens, cum hominibus promittatur in beatitudine aequalitas
Angelorum.
Sed contra est quod vita aeterna in visione Dei consistit, secundum
illud Ioan. XVII, haec est vita aeterna, et cetera. Ergo, si
omnes aequaliter Dei essentiam vident, in vita aeterna omnes erunt
aequales. Cuius contrarium dicit apostolus, I Cor. XV, stella
differt a stella in claritate.
Respondeo dicendum quod videntium Deum per essentiam unus alio
perfectius eum videbit. Quod quidem non erit per aliquam Dei
similitudinem perfectiorem in uno quam in alio, cum illa visio non sit
futura per aliquam similitudinem, ut ostensum est. Sed hoc erit per
hoc, quod intellectus unius habebit maiorem virtutem seu facultatem ad
videndum Deum, quam alterius. Facultas autem videndi Deum non
competit intellectui creato secundum suam naturam, sed per lumen
gloriae, quod intellectum in quadam deiformitate constituit, ut ex
superioribus patet. Unde intellectus plus participans de lumine
gloriae, perfectius Deum videbit. Plus autem participabit de lumine
gloriae, qui plus habet de caritate, quia ubi est maior caritas, ibi
est maius desiderium; et desiderium quodammodo facit desiderantem aptum
et paratum ad susceptionem desiderati. Unde qui plus habebit de
caritate, perfectius Deum videbit, et beatior erit.
Ad primum ergo dicendum quod, cum dicitur videbimus eum sicuti est,
hoc adverbium sicuti determinat modum visionis ex parte rei visae ut sit
sensus, videbimus eum ita esse sicuti est, quia ipsum esse eius
videbimus, quod est eius essentia. Non autem determinat modum
visionis ex parte videntis, ut sit sensus, quod ita erit perfectus
modus videndi, sicut est in Deo perfectus modus essendi.
Et per hoc etiam patet solutio ad secundum. Cum enim dicitur quod rem
unam unus alio melius non intelligit, hoc habet veritatem si referatur
ad modum rei intellectae, quia quicumque intelligit rem esse aliter
quam sit, non vere intelligit. Non autem si referatur ad modum
intelligendi, quia intelligere unius est perfectius quam intelligere
alterius.
Ad tertium dicendum quod diversitas videndi non erit ex parte obiecti,
quia idem obiectum omnibus praesentabitur, scilicet Dei essentia, nec
ex diversa participatione obiecti per differentes similitudines, sed
erit per diversam facultatem intellectus, non quidem naturalem, sed
gloriosam, ut dictum est.
|
|