|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod videntes Deum per
essentiam ipsum comprehendant. Dicit enim apostolus, Philipp.
III, sequor autem si quo modo comprehendam. Non autem frustra
sequebatur, dicit enim ipse, I Cor. IX, sic curro, non quasi in
incertum. Ergo ipse comprehendit, et eadem ratione alii, quos ad hoc
invitat, dicens, sic currite, ut comprehendatis.
2. Praeterea, ut dicit Augustinus in libro de videndo Deum ad
Paulinam, illud comprehenditur, quod ita totum videtur, ut nihil
eius lateat videntem. Sed si Deus per essentiam videtur, totus
videtur, et nihil eius latet videntem; cum Deus sit simplex. Ergo a
quocumque videtur per essentiam, comprehenditur.
3. Si dicatur quod videtur totus, sed non totaliter, contra,
totaliter vel dicit modum videntis, vel modum rei visae. Sed ille qui
videt Deum per essentiam, videt eum totaliter, si significetur modus
rei visae, quia videt eum sicuti est, ut dictum est. Similiter videt
eum totaliter, si significetur modus videntis, quia tota virtute sua
intellectus Dei essentiam videbit. Quilibet ergo videns Deum per
essentiam, totaliter eum videbit. Ergo eum comprehendet.
Sed contra est quod dicitur Ierem. XXXII, fortissime, magne,
potens, dominus exercituum nomen tibi; magnus consilio, et
incomprehensibilis cogitatu. Ergo comprehendi non potest.
Respondeo dicendum quod comprehendere Deum impossibile est cuicumque
intellectui creato, attingere vero mente Deum qualitercumque, magna
est beatitudo, ut dicit Augustinus. Ad cuius evidentiam, sciendum
est quod illud comprehenditur, quod perfecte cognoscitur. Perfecte
autem cognoscitur, quod tantum cognoscitur, quantum est cognoscibile.
Unde si id quod est cognoscibile per scientiam demonstrativam,
opinione teneatur ex aliqua ratione probabili concepta, non
comprehenditur. Puta, si hoc quod est triangulum habere tres angulos
aequales duobus rectis, aliquis sciat per demonstrationem,
comprehendit illud, si vero aliquis eius opinionem accipiat
probabiliter, per hoc quod a sapientibus vel pluribus ita dicitur, non
comprehendet ipsum, quia non pertingit ad illum perfectum modum
cognitionis, quo cognoscibilis est. Nullus autem intellectus creatus
pertingere potest ad illum perfectum modum cognitionis divinae
essentiae, quo cognoscibilis est. Quod sic patet. Unumquodque enim
sic cognoscibile est, secundum quod est ens actu. Deus igitur, cuius
esse est infinitum, ut supra ostensum est, infinite cognoscibilis
est. Nullus autem intellectus creatus potest Deum infinite
cognoscere. Intantum enim intellectus creatus divinam essentiam
perfectius vel minus perfecte cognoscit, inquantum maiori vel minori
lumine gloriae perfunditur. Cum igitur lumen gloriae creatum, in
quocumque intellectu creato receptum, non possit esse infinitum,
impossibile est quod aliquis intellectus creatus Deum infinite
cognoscat. Unde impossibile est quod Deum comprehendat.
Ad primum ergo dicendum quod comprehensio dicitur dupliciter. Uno
modo, stricte et proprie, secundum quod aliquid includitur in
comprehendente. Et sic nullo modo Deus comprehenditur, nec
intellectu nec aliquo alio, quia, cum sit infinitus, nullo finito
includi potest, ut aliquid finitum eum infinite capiat, sicut ipse
infinite est. Et sic de comprehensione nunc quaeritur. Alio modo
comprehensio largius sumitur, secundum quod comprehensio insecutioni
opponitur. Qui enim attingit aliquem, quando iam tenet ipsum,
comprehendere eum dicitur. Et sic Deus comprehenditur a beatis,
secundum illud Cant. III, tenui eum, nec dimittam. Et sic
intelliguntur auctoritates apostoli de comprehensione. Et hoc modo
comprehensio est una de tribus dotibus animae, quae respondet spei;
sicut visio fidei, et fruitio caritati. Non enim, apud nos, omne
quod videtur, iam tenetur vel habetur, quia videntur interdum
distantia, vel quae non sunt in potestate nostra. Neque iterum
omnibus quae habemus, fruimur, vel quia non delectamur in eis; vel
quia non sunt ultimus finis desiderii nostri, ut desiderium nostrum
impleant et quietent. Sed haec tria habent beati in Deo, quia et
vident ipsum; et videndo, tenent sibi praesentem, in potestate
habentes semper eum videre; et tenentes, fruuntur sicut ultimo fine
desiderium implente.
Ad secundum dicendum quod non propter hoc Deus incomprehensibilis
dicitur, quasi aliquid eius sit quod non videatur, sed quia non ita
perfecte videtur, sicut visibilis est. Sicut cum aliqua
demonstrabilis propositio per aliquam probabilem rationem cognoscitur,
non est aliquid eius quod non cognoscatur, nec subiectum, nec
praedicatum, nec compositio, sed tota non ita perfecte cognoscitur,
sicut cognoscibilis est. Unde Augustinus, definiendo
comprehensionem, dicit quod totum comprehenditur videndo, quod ita
videtur, ut nihil eius lateat videntem; aut cuius fines circumspici
possunt, tunc enim fines alicuius circumspiciuntur, quando ad finem in
modo cognoscendi illam rem pervenitur.
Ad tertium dicendum quod totaliter dicit modum obiecti, non quidem ita
quod totus modus obiecti non cadat sub cognitione; sed quia modus
obiecti non est modus cognoscentis. Qui igitur videt Deum per
essentiam, videt hoc in eo, quod infinite existit, et infinite
cognoscibilis est, sed hic infinitus modus non competit ei, ut
scilicet ipse infinite cognoscat, sicut aliquis probabiliter scire
potest aliquam propositionem esse demonstrabilem, licet ipse eam
demonstrative non cognoscat.
|
|