|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod videntes Deum per
essentiam omnia in Deo videant. Dicit enim Gregorius, in IV
Dialog. quid est quod non videant, qui videntem omnia vident? Sed
Deus est videns omnia. Ergo qui vident Deum, omnia vident.
2. Item, quicumque videt speculum, videt ea quae in speculo
resplendent. Sed omnia quaecumque fiunt vel fieri possunt, in Deo
resplendent sicut in quodam speculo, ipse enim omnia in seipso
cognoscit. Ergo quicumque videt Deum, videt omnia quae sunt et quae
fieri possunt.
3. Praeterea, qui intelligit id quod est maius, potest intelligere
minima, ut dicitur III de anima. Sed omnia quae Deus facit vel
facere potest, sunt minus quam eius essentia. Ergo quicumque
intelligit Deum, potest intelligere omnia quae Deus facit vel facere
potest.
4. Praeterea, rationalis creatura omnia naturaliter scire
desiderat. Si igitur videndo Deum non omnia sciat, non quietatur
eius naturale desiderium, et ita, videndo Deum non erit beata. Quod
est inconveniens. Videndo igitur Deum, omnia scit.
Sed contra est quod Angeli vident Deum per essentiam, et tamen non
omnia sciunt. Inferiores enim Angeli purgantur a superioribus a
nescientia, ut dicit Dionysius, VII cap. Cael. Hier. Ipsi
etiam nesciunt futura contingentia et cogitationes cordium, hoc enim
solius Dei est. Non ergo quicumque vident Dei essentiam, vident
omnia.
Respondeo dicendum quod intellectus creatus, videndo divinam
essentiam, non videt in ipsa omnia quae facit Deus vel facere potest.
Manifestum est enim quod sic aliqua videntur in Deo, secundum quod
sunt in ipso. Omnia autem alia sunt in Deo, sicut effectus sunt
virtute in sua causa. Sic igitur videntur alia in Deo, sicut
effectus in sua causa. Sed manifestum est quod quanto aliqua causa
perfectius videtur, tanto plures eius effectus in ipsa videri possunt.
Qui enim habet intellectum elevatum, statim uno principio
demonstrativo proposito, ex ipso multarum conclusionum cognitionem
accipit, quod non convenit ei qui debilioris intellectus est, sed
oportet quod ei singula explanentur. Ille igitur intellectus potest in
causa cognoscere omnes causae effectus, et omnes rationes effectuum,
qui causam totaliter comprehendit. Nullus autem intellectus creatus
totaliter Deum comprehendere potest, ut ostensum est. Nullus igitur
intellectus creatus, videndo Deum, potest cognoscere omnia quae Deus
facit vel potest facere, hoc enim esset comprehendere eius virtutem.
Sed horum quae Deus facit vel facere potest, tanto aliquis
intellectus plura cognoscit, quanto perfectius Deum videt.
Ad primum ergo dicendum quod Gregorius loquitur quantum ad
sufficientiam obiecti, scilicet Dei, quod, quantum in se est,
sufficienter continet omnia et demonstrat. Non tamen sequitur quod
unusquisque videns Deum omnia cognoscat, quia non perfecte
comprehendit ipsum.
Ad secundum dicendum quod videns speculum, non est necessarium quod
omnia in speculo videat, nisi speculum visu suo comprehendat.
Ad tertium dicendum quod, licet maius sit videre Deum quam omnia
alia, tamen maius est videre sic Deum quod omnia in eo cognoscantur,
quam videre sic ipsum quod non omnia, sed pauciora vel plura
cognoscantur in eo. Iam enim ostensum est quod multitudo cognitorum in
Deo, consequitur modum videndi ipsum vel magis perfectum vel minus
perfectum.
Ad quartum dicendum quod naturale desiderium rationalis creaturae est
ad sciendum omnia illa quae pertinent ad perfectionem intellectus; et
haec sunt species et genera rerum, et rationes earum, quae in Deo
videbit quilibet videns essentiam divinam. Cognoscere autem alia
singularia, et cogitata et facta eorum, non est de perfectione
intellectus creati, nec ad hoc eius naturale desiderium tendit, nec
iterum cognoscere illa quae nondum sunt, sed fieri a Deo possunt. Si
tamen solus Deus videretur, qui est fons et principium totius esse et
veritatis, ita repleret naturale desiderium sciendi, quod nihil aliud
quaereretur, et beatus esset. Unde dicit Augustinus, V
Confess., infelix homo qui scit omnia illa (scilicet creaturas),
te autem nescit, beatus autem qui te scit, etiam si illa nesciat.
Qui vero te et illa novit, non propter illa beatior est, sed propter
te solum beatus.
|
|