|
Consideratis his quae ad divinam cognitionem pertinent, procedendum
est ad considerationem divinorum nominum, unumquodque enim nominatur a
nobis, secundum quod ipsum cognoscimus. Circa hoc ergo quaeruntur
duodecim. Primo, utrum Deus sit nominabilis a nobis. Secundo,
utrum aliqua nomina dicta de Deo, praedicentur de ipso
substantialiter. Tertio, utrum aliqua nomina dicta de Deo, proprie
dicantur de ipso; an omnia attribuantur ei metaphorice. Quarto,
utrum multa nomina dicta de Deo, sint synonyma. Quinto, utrum
nomina aliqua dicantur de Deo et creaturis univoce, vel aequivoce.
Sexto, supposito quod dicantur analogice, utrum dicantur de Deo per
prius, vel de creaturis. Septimo, utrum aliqua nomina dicantur de
Deo ex tempore. Octavo, utrum hoc nomen Deus sit nomen naturae,
vel operationis. Nono, utrum hoc nomen Deus sit nomen
communicabile. Decimo, utrum accipiatur univoce vel aequivoce,
secundum quod significat Deum per naturam, et per participationem, et
secundum opinionem. Undecimo, utrum hoc nomen qui est sit maxime
proprium nomen Dei. Duodecimo, utrum propositiones affirmativae
possint formari de Deo.
|
|