|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod hoc nomen Deus sit
communicabile. Cuicumque enim communicatur res significata per nomen,
communicatur et nomen ipsum. Sed hoc nomen Deus, ut dictum est,
significat divinam naturam, quae est communicabilis aliis, secundum
illud II Pet. I, magna et pretiosa promissa nobis donavit, ut per
hoc efficiamur divinae consortes naturae. Ergo hoc nomen Deus est
communicabile.
2. Praeterea, sola nomina propria non sunt communicabilia. Sed hoc
nomen Deus non est nomen proprium, sed appellativum, quod patet ex
hoc quod habet plurale, secundum illud Psalmi LXXXI, ego dixi,
dii estis. Ergo hoc nomen Deus est communicabile.
3. Praeterea, hoc nomen Deus imponitur ab operatione, ut dictum
est. Sed alia nomina quae imponuntur Deo ab operationibus, sive ab
effectibus, sunt communicabilia, ut bonus, sapiens et huiusmodi.
Ergo et hoc nomen Deus est communicabile.
Sed contra est quod dicitur Sap. XIV, incommunicabile nomen
lignis et lapidibus imposuerunt; et loquitur de nomine deitatis. Ergo
hoc nomen Deus est nomen incommunicabile.
Respondeo dicendum quod aliquod nomen potest esse communicabile
dupliciter, uno modo, proprie; alio modo, per similitudinem.
Proprie quidem communicabile est, quod secundum totam significationem
nominis, est communicabile multis. Per similitudinem autem
communicabile est, quod est communicabile secundum aliquid eorum quae
includuntur in nominis significatione. Hoc enim nomen leo proprie
communicatur omnibus illis in quibus invenitur natura quam significat
hoc nomen leo, per similitudinem vero communicabile est illis qui
participant aliquid leoninum, ut puta audaciam vel fortitudinem, qui
metaphorice leones dicuntur. Ad sciendum autem quae nomina proprie
sunt communicabilia, considerandum est quod omnis forma in supposito
singulari existens, per quod individuatur, communis est multis, vel
secundum rem vel secundum rationem saltem, sicut natura humana communis
est multis secundum rem et rationem, natura autem solis non est
communis multis secundum rem, sed secundum rationem tantum; potest
enim natura solis intelligi ut in pluribus suppositis existens. Et hoc
ideo, quia intellectus intelligit naturam cuiuslibet speciei per
abstractionem a singulari, unde esse in uno supposito singulari vel in
pluribus, est praeter intellectum naturae speciei, unde, servato
intellectu naturae speciei, potest intelligi ut in pluribus existens.
Sed singulare, ex hoc ipso quod est singulare, est divisum ab omnibus
aliis. Unde omne nomen impositum ad significandum aliquod singulare,
est incommunicabile et re et ratione, non enim potest nec in
apprehensione cadere pluralitas huius individui. Unde nullum nomen
significans aliquod individuum, est communicabile multis proprie, sed
solum secundum similitudinem; sicut aliquis metaphorice potest dici
Achilles, inquantum habet aliquid de proprietatibus Achillis,
scilicet fortitudinem. Formae vero quae non individuantur per aliquod
suppositum, sed per seipsas (quia scilicet sunt formae
subsistentes), si intelligerentur secundum quod sunt in seipsis, non
possent communicari nec re neque ratione; sed forte per similitudinem,
sicut dictum est de individuis. Sed quia formas simplices per se
subsistentes non possumus intelligere secundum quod sunt, sed
intelligimus eas ad modum rerum compositarum habentium formas in
materia; ideo, ut dictum est, imponimus eis nomina concreta
significantia naturam in aliquo supposito. Unde, quantum pertinet ad
rationem nominum, eadem ratio est de nominibus quae a nobis imponuntur
ad significandum naturas rerum compositarum, et de nominibus quae a
nobis imponuntur ad significandum naturas simplices subsistentes.
Unde, cum hoc nomen Deus impositum sit ad significandum naturam
divinam, ut dictum est; natura autem divina multiplicabilis non est,
ut supra ostensum est, sequitur quod hoc nomen Deus incommunicabile
quidem sit secundum rem, sed communicabile sit secundum opinionem,
quemadmodum hoc nomen sol esset communicabile secundum opinionem
ponentium multos soles. Et secundum hoc dicitur Gal. IV, his qui
natura non sunt dii, serviebatis; Glossa, non sunt dii natura, sed
opinione hominum. Est nihilominus communicabile hoc nomen Deus, non
secundum suam totam significationem, sed secundum aliquid eius, per
quandam similitudinem, ut dii dicantur, qui participant aliquid
divinum per similitudinem, secundum illud, ego dixi, dii estis. Si
vero esset aliquod nomen impositum ad significandum Deum non ex parte
naturae, sed ex parte suppositi, secundum quod consideratur ut hoc
aliquid, illud nomen esset omnibus modis incommunicabile, sicut forte
est nomen tetragrammaton apud Hebraeos. Et est simile si quis
imponeret nomen soli designans hoc individuum.
Ad primum ergo dicendum quod natura divina non est communicabilis nisi
secundum similitudinis participationem.
Ad secundum dicendum quod hoc nomen Deus est nomen appellativum, et
non proprium, quia significat naturam divinam ut in habente; licet
ipse Deus, secundum rem, non sit nec universalis nec particularis.
Nomina enim non sequuntur modum essendi qui est in rebus, sed modum
essendi secundum quod in cognitione nostra est. Et tamen, secundum
rei veritatem, est incommunicabile, secundum quod dictum est de hoc
nomine sol.
Ad tertium dicendum quod haec nomina bonus, sapiens, et similia,
imposita quidem sunt a perfectionibus procedentibus a Deo in
creaturas, non tamen sunt imposita ad significandum divinam naturam,
sed ad significandum ipsas perfectiones absolute. Et ideo etiam
secundum rei veritatem sunt communicabilia multis. Sed hoc nomen Deus
impositum est ab operatione propria Deo, quam experimur continue, ad
significandum divinam naturam.
|
|