|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod hoc nomen Deus univoce
dicatur de Deo per naturam, et per participationem, et secundum
opinionem. Ubi enim est diversa significatio, non est contradictio
affirmantis et negantis, aequivocatio enim impedit contradictionem sed
Catholicus dicens idolum non est Deus, contradicit Pagano dicenti
idolum est Deus. Ergo Deus utrobique sumptum univoce dicitur.
2. Praeterea, sicut idolum est Deus secundum opinionem et non
secundum veritatem, ita fruitio carnalium delectationum dicitur
felicitas secundum opinionem, et non secundum veritatem. Sed hoc
nomen beatitudo univoce dicitur de hac beatitudine opinata, et de hac
beatitudine vera. Ergo et hoc nomen Deus univoce dicitur de Deo
secundum veritatem, et de Deo secundum opinionem.
3. Praeterea, univoca dicuntur quorum est ratio una. Sed
Catholicus, cum dicit unum esse Deum, intelligit nomine Dei rem
omnipotentem, et super omnia venerandam, et hoc idem intelligit
gentilis, cum dicit idolum esse Deum. Ergo hoc nomen Deus univoce
dicitur utrobique.
1. Sed contra, illud quod est in intellectu, est similitudo eius
quod est in re, ut dicitur in I Periherm. Sed animal, dictum de
animali vero et de animali picto, aequivoce dicitur. Ergo hoc nomen
Deus, dictum de Deo vero et de Deo secundum opinionem, aequivoce
dicitur.
2. Praeterea, nullus potest significare id quod non cognoscit, sed
gentilis non cognoscit naturam divinam, ergo, cum dicit idolum est
Deus, non significat veram deitatem. Hanc autem significat
Catholicus dicens unum esse Deum. Ergo hoc nomen Deus non dicitur
univoce, sed aequivoce, de Deo vero, et de Deo secundum opinionem.
Respondeo dicendum quod hoc nomen Deus, in praemissis tribus
significationibus, non accipitur neque univoce neque aequivoce, sed
analogice. Quod ex hoc patet. Quia univocorum est omnino eadem
ratio, aequivocorum est omnino ratio diversa, in analogicis vero,
oportet quod nomen secundum unam significationem acceptum, ponatur in
definitione eiusdem nominis secundum alias significationes accepti.
Sicut ens de substantia dictum, ponitur in definitione entis secundum
quod de accidente dicitur; et sanum dictum de animali, ponitur in
definitione sani secundum quod dicitur de urina et de medicina; huius
enim sani quod est in animali, urina est significativa, et medicina
factiva. Sic accidit in proposito. Nam hoc nomen Deus, secundum
quod pro Deo vero sumitur, in ratione Dei sumitur secundum quod
dicitur Deus secundum opinionem vel participationem. Cum enim aliquem
nominamus Deum secundum participationem, intelligimus nomine Dei
aliquid habens similitudinem veri Dei. Similiter cum idolum nominamus
Deum, hoc nomine Deus intelligimus significari aliquid, de quo
homines opinantur quod sit Deus. Et sic manifestum est quod alia et
alia est significatio nominis, sed una illarum significationum
clauditur in significationibus aliis. Unde manifestum est quod
analogice dicitur.
Ad primum ergo dicendum quod nominum multiplicitas non attenditur
secundum nominis praedicationem, sed secundum significationem, hoc
enim nomen homo, de quocumque praedicetur, sive vere sive false,
dicitur uno modo. Sed tunc multipliciter diceretur, si per hoc nomen
homo intenderemus significare diversa, puta, si unus intenderet
significare per hoc nomen homo id quod vere est homo, et alius
intenderet significare eodem nomine lapidem, vel aliquid aliud. Unde
patet quod Catholicus dicens idolum non esse Deum, contradicit
Pagano hoc asserenti, quia uterque utitur hoc nomine Deus ad
significandum verum Deum. Cum enim Paganus dicit idolum esse Deum,
non utitur hoc nomine secundum quod significat Deum opinabilem, sic
enim verum diceret, cum etiam Catholici interdum in tali
significatione hoc nomine utantur, ut cum dicitur, omnes dii gentium
Daemonia.
Et similiter dicendum ad secundum et tertium. Nam illae rationes
procedunt secundum diversitatem praedicationis nominis, et non secundum
diversam significationem.
Ad quartum dicendum quod animal dictum de animali vero et de picto,
non dicitur pure aequivoce; sed philosophus largo modo accipit
aequivoca, secundum quod includunt in se analoga. Quia et ens, quod
analogice dicitur, aliquando dicitur aequivoce praedicari de diversis
praedicamentis.
Ad quintum dicendum quod ipsam naturam Dei prout in se est, neque
Catholicus neque Paganus cognoscit, sed uterque cognoscit eam
secundum aliquam rationem causalitatis vel excellentiae vel remotionis,
ut supra dictum est. Et secundum hoc, in eadem significatione
accipere potest gentilis hoc nomen Deus, cum dicit idolum est Deus,
in qua accipit ipsum Catholicus dicens idolum non est Deus. Si vero
aliquis esset qui secundum nullam rationem Deum cognosceret, nec ipsum
nominaret, nisi forte sicut proferimus nomina quorum significationem
ignoramus.
|
|