|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod hoc nomen qui est non
sit maxime proprium nomen Dei. Hoc enim nomen Deus est nomen
incommunicabile, ut dictum est. Sed hoc nomen qui est non est nomen
incommunicabile. Ergo hoc nomen qui est non est maxime proprium nomen
Dei.
2. Praeterea, Dionysius dicit, III cap. de Div. Nom.,
quod boni nominatio est manifestativa omnium Dei processionum. Sed
hoc maxime Deo convenit, quod sit universale rerum principium. Ergo
hoc nomen bonum est maxime proprium Dei, et non hoc nomen qui est.
3. Praeterea, omne nomen divinum videtur importare relationem ad
creaturas, cum Deus non cognoscatur a nobis nisi per creaturas. Sed
hoc nomen qui est nullam importat habitudinem ad creaturas. Ergo hoc
nomen qui est non est maxime proprium nomen Dei.
Sed contra est quod dicitur Exod. III, quod Moysi quaerenti, si
dixerint mihi, quod est nomen eius? Quid dicam eis? Et respondit ei
dominus, sic dices eis, qui est misit me ad vos. Ergo hoc nomen qui
est est maxime proprium nomen Dei.
Respondeo dicendum quod hoc nomen qui est triplici ratione est maxime
proprium nomen Dei. Primo quidem, propter sui significationem. Non
enim significat formam aliquam, sed ipsum esse. Unde, cum esse Dei
sit ipsa eius essentia, et hoc nulli alii conveniat, ut supra ostensum
est, manifestum est quod inter alia nomina hoc maxime proprie nominat
Deum, unumquodque enim denominatur a sua forma. Secundo, propter
eius universalitatem. Omnia enim alia nomina vel sunt minus communia;
vel, si convertantur cum ipso, tamen addunt aliqua supra ipsum
secundum rationem; unde quodammodo informant et determinant ipsum.
Intellectus autem noster non potest ipsam Dei essentiam cognoscere in
statu viae, secundum quod in se est, sed quemcumque modum determinet
circa id quod de Deo intelligit, deficit a modo quo Deus in se est.
Et ideo, quanto aliqua nomina sunt minus determinata, et magis
communia et absoluta, tanto magis proprie dicuntur de Deo a nobis.
Unde et Damascenus dicit quod principalius omnibus quae de Deo
dicuntur nominibus, est qui est, totum enim in seipso comprehendens,
habet ipsum esse velut quoddam pelagus substantiae infinitum et
indeterminatum. Quolibet enim alio nomine determinatur aliquis modus
substantiae rei, sed hoc nomen qui est nullum modum essendi
determinat, sed se habet indeterminate ad omnes; et ideo nominat ipsum
pelagus substantiae infinitum. Tertio vero, ex eius
consignificatione. Significat enim esse in praesenti, et hoc maxime
proprie de Deo dicitur, cuius esse non novit praeteritum vel futurum,
ut dicit Augustinus in V de Trin.
Ad primum ergo dicendum quod hoc nomen qui est est magis proprium nomen
Dei quam hoc nomen Deus, quantum ad id a quo imponitur, scilicet ab
esse, et quantum ad modum significandi et consignificandi, ut dictum
est. Sed quantum ad id ad quod imponitur nomen ad significandum, est
magis proprium hoc nomen Deus, quod imponitur ad significandum naturam
divinam. Et adhuc magis proprium nomen est tetragrammaton, quod est
impositum ad significandam ipsam Dei substantiam incommunicabilem,
et, ut sic liceat loqui, singularem.
Ad secundum dicendum quod hoc nomen bonum est principale nomen Dei
inquantum est causa, non tamen simpliciter, nam esse absolute
praeintelligitur causae.
Ad tertium dicendum quod non est necessarium quod omnia nomina divina
importent habitudinem ad creaturas; sed sufficit quod imponantur ab
aliquibus perfectionibus procedentibus a Deo in creaturas. Inter quas
prima est ipsum esse, a qua sumitur hoc nomen qui est.
|
|