|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod propositiones
affirmativae non possunt formari de Deo. Dicit enim Dionysius, II
cap. Cael. Hier., quod negationes de Deo sunt verae,
affirmationes autem incompactae.
2. Praeterea, Boetius dicit, in libro de Trin., quod forma
simplex subiectum esse non potest. Sed Deus maxime est forma
simplex, ut supra ostensum est. Ergo non potest esse subiectum. Sed
omne illud de quo propositio affirmativa formatur, accipitur ut
subiectum. Ergo de Deo propositio affirmativa formari non potest.
3. Praeterea, omnis intellectus intelligens rem aliter quam sit,
est falsus. Sed Deus habet esse absque omni compositione, ut supra
probatum est. Cum igitur omnis intellectus affirmativus intelligat
aliquid cum compositione, videtur quod propositio affirmativa vere de
Deo formari non possit.
Sed contra est quod fidei non subest falsum. Sed propositiones
quaedam affirmativae subduntur fidei, utpote quod Deus est trinus et
unus, et quod est omnipotens. Ergo propositiones affirmativae possunt
vere formari de Deo.
Respondeo dicendum quod propositiones affirmativae possunt vere formari
de Deo. Ad cuius evidentiam, sciendum est quod in qualibet
propositione affirmativa vera, oportet quod praedicatum et subiectum
significent idem secundum rem aliquo modo, et diversum secundum
rationem. Et hoc patet tam in propositionibus quae sunt de praedicato
accidentali, quam in illis quae sunt de praedicato substantiali.
Manifestum est enim quod homo et albus sunt idem subiecto, et
differunt ratione, alia enim est ratio hominis, et alia ratio albi.
Et similiter cum dico homo est animal, illud enim ipsum quod est
homo, vere animal est; in eodem enim supposito est et natura
sensibilis, a qua dicitur animal, et rationalis, a qua dicitur homo.
Unde hic etiam praedicatum et subiectum sunt idem supposito, sed
diversa ratione. Sed et in propositionibus in quibus idem praedicatur
de seipso, hoc aliquo modo invenitur; inquantum intellectus id quod
ponit ex parte subiecti, trahit ad partem suppositi, quod vero ponit
ex parte praedicati, trahit ad naturam formae in supposito existentis,
secundum quod dicitur quod praedicata tenentur formaliter, et subiecta
materialiter. Huic vero diversitati quae est secundum rationem,
respondet pluralitas praedicati et subiecti, identitatem vero rei
significat intellectus per ipsam compositionem. Deus autem, in se
consideratus, est omnino unus et simplex, sed tamen intellectus noster
secundum diversas conceptiones ipsum cognoscit, eo quod non potest
ipsum ut in seipso est, videre. Sed tamen, quamvis intelligat ipsum
sub diversis conceptionibus, cognoscit tamen quod omnibus suis
conceptionibus respondet una et eadem res simpliciter. Hanc ergo
pluralitatem quae est secundum rationem, repraesentat per pluralitatem
praedicati et subiecti, unitatem vero repraesentat intellectus per
compositionem.
Ad primum ergo dicendum quod Dionysius dicit affirmationes de Deo
esse incompactas, vel inconvenientes secundum aliam translationem,
inquantum nullum nomen Deo competit secundum modum significandi, ut
supra dictum est.
Ad secundum dicendum quod intellectus noster non potest formas
simplices subsistentes secundum quod in seipsis sunt, apprehendere,
sed apprehendit eas secundum modum compositorum, in quibus est aliquid
quod subiicitur, et est aliquid quod inest. Et ideo apprehendit
formam simplicem in ratione subiecti, et attribuit ei aliquid.
Ad tertium dicendum quod haec propositio, intellectus intelligens rem
aliter quam sit, est falsus, est duplex, ex eo quod hoc adverbium
aliter potest determinare hoc verbum intelligit ex parte intellecti,
vel ex parte intelligentis. Si ex parte intellecti, sic propositio
vera est, et est sensus, quicumque intellectus intelligit rem esse
aliter quam sit, falsus est. Sed hoc non habet locum in proposito,
quia intellectus noster, formans propositionem de Deo, non dicit eum
esse compositum, sed simplicem. Si vero ex parte intelligentis, sic
propositio falsa est. Alius est enim modus intellectus in
intelligendo, quam rei in essendo. Manifestum est enim quod
intellectus noster res materiales infra se existentes intelligit
immaterialiter; non quod intelligat eas esse immateriales, sed habet
modum immaterialem in intelligendo. Et similiter, cum intelligit
simplicia quae sunt supra se, intelligit ea secundum modum suum,
scilicet composite, non tamen ita quod intelligat ea esse composita.
Et sic intellectus noster non est falsus, formans compositionem de
Deo.
|
|