|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod nullum nomen Deo
conveniat. Dicit enim Dionysius, I cap. de Div. Nom., quod
neque nomen eius est, neque opinio. Et Prov. XXX dicitur, quod
nomen eius, et quod nomen filii eius, si nosti?
2. Praeterea, omne nomen aut dicitur in abstracto, aut in
concreto. Sed nomina significantia in concreto, non competunt Deo,
cum simplex sit, neque nomina significantia in abstracto, quia non
significant aliquid perfectum subsistens. Ergo nullum nomen potest
dici de Deo.
3. Praeterea, nomina significant substantiam cum qualitate; verba
autem et participia significant cum tempore; pronomina autem cum
demonstratione vel relatione. Quorum nihil competit Deo, quia sine
qualitate est et sine omni accidente, et sine tempore; et sentiri non
potest, ut demonstrari possit; nec relative significari, cum relativa
sint aliquorum antedictorum recordativa, vel nominum, vel
participiorum, vel pronominum demonstrativorum. Ergo Deus nullo modo
potest nominari a nobis.
Sed contra est quod dicitur Exod. XV, dominus quasi vir pugnator,
omnipotens nomen eius.
Respondeo dicendum quod, secundum philosophum, voces sunt signa
intellectuum, et intellectus sunt rerum similitudines. Et sic patet
quod voces referuntur ad res significandas, mediante conceptione
intellectus. Secundum igitur quod aliquid a nobis intellectu cognosci
potest, sic a nobis potest nominari. Ostensum est autem supra quod
Deus in hac vita non potest a nobis videri per suam essentiam; sed
cognoscitur a nobis ex creaturis, secundum habitudinem principii, et
per modum excellentiae et remotionis. Sic igitur potest nominari a
nobis ex creaturis, non tamen ita quod nomen significans ipsum,
exprimat divinam essentiam secundum quod est, sicut hoc nomen homo
exprimit sua significatione essentiam hominis secundum quod est,
significat enim eius definitionem, declarantem eius essentiam; ratio
enim quam significat nomen, est definitio.
Ad primum ergo dicendum quod ea ratione dicitur Deus non habere
nomen, vel esse supra nominationem, quia essentia eius est supra id
quod de Deo intelligimus et voce significamus.
Ad secundum dicendum quod, quia ex creaturis in Dei cognitionem
venimus, et ex ipsis eum nominamus, nomina quae Deo attribuimus, hoc
modo significant, secundum quod competit creaturis materialibus,
quarum cognitio est nobis connaturalis, ut supra dictum est. Et quia
in huiusmodi creaturis, ea quae sunt perfecta et subsistentia sunt
composita; forma autem in eis non est aliquid completum subsistens,
sed magis quo aliquid est, inde est quod omnia nomina a nobis imposita
ad significandum aliquid completum subsistens, significant in
concretione, prout competit compositis; quae autem imponuntur ad
significandas formas simplices, significant aliquid non ut subsistens,
sed ut quo aliquid est, sicut albedo significat ut quo aliquid est
album. Quia igitur et Deus simplex est, et subsistens est,
attribuimus ei et nomina abstracta, ad significandam simplicitatem
eius; et nomina concreta, ad significandum subsistentiam et
perfectionem ipsius, quamvis utraque nomina deficiant a modo ipsius,
sicut intellectus noster non cognoscit eum ut est, secundum hanc
vitam.
Ad tertium dicendum quod significare substantiam cum qualitate, est
significare suppositum cum natura vel forma determinata in qua
subsistit. Unde, sicut de Deo dicuntur aliqua in concretione, ad
significandum subsistentiam et perfectionem ipsius, sicut iam dictum
est, ita dicuntur de Deo nomina significantia substantiam cum
qualitate. Verba vero et participia consignificantia tempus dicuntur
de ipso, ex eo quod aeternitas includit omne tempus, sicut enim
simplicia subsistentia non possumus apprehendere et significare nisi per
modum compositorum, ita simplicem aeternitatem non possumus intelligere
vel voce exprimere, nisi per modum temporalium rerum; et hoc propter
connaturalitatem intellectus nostri ad res compositas et temporales.
Pronomina vero demonstrativa dicuntur de Deo, secundum quod faciunt
demonstrationem ad id quod intelligitur, non ad id quod sentitur,
secundum enim quod a nobis intelligitur, secundum hoc sub
demonstratione cadit. Et sic, secundum illum modum quo nomina et
participia et pronomina demonstrativa de Deo dicuntur, secundum hoc et
pronominibus relativis significari potest.
|
|